|
1. Nam diversa de illis Hermes Aegyptius, quem Trismegistum
vocant, sensit et scripsit . Apuleius enim deos quidem illos negat:
sed cum dicit ita inter homines deosque quadam medietate versari, ut
hominibus apud ipsos deos necessarii videantur, cultum eorum a
supernorum deorum religione non separat. Ille autem Aegyptius alios
deos esse dicit a summo Deo factos, alios ab hominibus. Hoc qui
audit, sicut a me positum est, putat dici de simulacris, quia opera
sunt manuum hominum: at ille visibilia et contrectabilia simulacra,
velut corpora deorum esse asserit; inesse autem his quosdam spiritus
invitatos, qui valeant aliquid, sive ad nocendum, sive ad desideria
eorum nonnulla complenda, a quibus eis divini honores et cultus
obsequia deferuntur. Hos ergo spiritus invisibiles per artem quamdam
visibilibus rebus corporalis materiae copulare , ut sint quasi animata
corpora, illis spiritibus dicata et subdita simulacra, hoc esse dicit
deos facere, eamque magnam et mirabilem deos faciendi accepisse homines
potestatem. Hujus Aegyptii verba, sicut in nostram linguam
interpretata sunt, ponam . Et quoniam de cognatione, inquit, et
consortio hominum deorumque nobis indicitur sermo, potestatem hominis,
o Asclepi, vimque cognosce. Dominus, inquit, et Pater, vel quod
est summum, Deus, ut effector est deorum coelestium, ita homo fictor
est deorum qui in templis sunt humana proximitate contenti . Et paulo
post: Ita humanitas, inquit, semper memor naturae et originis suae
in illa divinitatis imitatione perseverat; ut sicuti Pater ac
Dominus, ut sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas
deos suos ex sui vultus similitudine figuraret. Hic cum Asclepius,
ad quem maxime loquebatur, ei respondisset atque dixisset, Statuas
dicis, o Trismegiste: tum ille, Statuas, inquit, o Asclepi,
videsne quatenus tu ipse diffidas? statuas animatas sensu et spiritu
plenas, tantaque facientes et talia; statuas futurorum praescias,
eaque sorte, vate, somniis, multisque aliis rebus praedicentes ;
imbecillitates hominibus facientes, easque curantes, tristitiam
laetitiamque pro meritis. An ignoras, o Asclepi, quod Aegyptus
imago sit coeli; aut, quod est verius, translatio aut descensio
omnium quae gubernantur atque exercentur in coelo; ac si dicendum est,
verius terra nostra mundi totius est templum? Et tamen, quoniam
praescire cuncta prudentem decet, istud vos ignorare fas non est:
Futurum tempus est, quo appareat Aegyptios incassum pia mente
divinitatem sedula religione servasse et omnis eorum sancta veneratio in
irritum casura frustrabitur .
2. Deinde multis verbis Hermes hunc locum exsequitur, in quo
videtur hoc tempus praedicere, quo christiana religio, quanto est
veracior atque sanctior, tanto vehementius et liberius cuncta fallacia
figmenta subvertit; ut gratia verissimi Salvatoris liberet hominem ab
eis diis quos facit homo, et ei Deo subdat a quo factus est homo.
Sed Hermes, cum ista praedicit, velut amicus eisdem ludificationibus
daemonum loquitur, nec christianum nomen evidenter exprimit; sed
tanquam ea tollerentur atque delerentur, quorum observatione coelestis
similitudo custodiretur in Aegypto, ita haec futura deplorans,
luctuosa quodammodo praedicatione testatur. Erat enim de his, de
quibus dicit Apostolus, quod cognoscentes Deum, non sicut Deum
glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse
sapientes, stulti facti sunt; et immutaverunt gloriam incorrupti Dei
in similitudinem imaginis corruptibilis hominis (Rom. I,
21-23): et caetera, quae commemorare longum est. Multa quippe
talia dicit de uno vero Deo fabricatore mundi, qualia veritas habet:
et nescio quomodo illa obscuratione cordis ad ista delabitur, ut diis
quos confitetur ab hominibus fieri, semper velit homines subdi, et
haec futuro tempore plangat auferri. Quasi quidquam sit infelicius
homine, cui sua figmenta dominantur: cum sit facilius, ut tanquam
deos colendo, quos fecit, nec ipse sit homo quam ut per ejus cultum
dii possint esse, quos fecit homo. Citius enim fit ut homo in honore
positus pecoribus non intelligens comparetur (Psal. XLVIII,
13), quam ut operi Dei ad ejus imaginem facto, id est ipsi
homini, opus hominis praeferatur. Quapropter merito homo deficit ab
illo, qui eum fecit, cum sibi praeficit ipse quod fecit.
3. Haec vana, deceptoria, perniciosa, sacrilega Hermes
Aegyptius, quia tempus quo auferrentur venturum sciebat, dolebat:
sed tam impudenter dolebat, quam imprudenter sciebat. Non enim haec
ei revelaverat Spiritus sanctus, sicut Prophetis sanctis, qui haec
praevidentes cum exsultatione dicebant: Si faciet homo deos, et ecce
ipsi non sunt dii (Jerem. XVI, 20). Et alio loco: Erit in
illo die, dicit Dominus, exterminabo nomina simulacrorum a terra, et
non jam erit eorum memoria (Zach. XIII, 2). Proprie vero de
Aegypto, quod ad hanc rem attinet, ita sanctus Isaias prophetat:
Et movebuntur manufacta Aegypti a facie ejus, et cor eorum vincetur
in eis (Isai. XIX, 1): et caetera hujusmodi. Ex quo genere
et illi erant, qui venturum quod sciebant, venisse gaudebant: qualis
Simeon, qualis Anna, qui mox natum Jesum; qualis Elisabeth, quae
etiam conceptum in Spiritu agnovit (Luc. II, 25-38; I,
41-45): qualis Petrus, revelante Patre dicens, Tu es
Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). Huic autem
Aegyptio illi spiritus indicaverant futura tempora perditionis suae,
qui etiam praesenti in carne Domino trementes dixerunt, Quid venisti
ante tempus perdere nos (Id. VIII, 29)? sive quia subitum
illis fuit, quod futurum quidem, sed tardius opinabantur; sive quia
perditionem suam hanc ipsam dicebant, qua fiebat ut cogniti
spernerentur. Et hoc erat ante tempus, id est ante tempus judicii,
quo aeterna damnatione puniendi sunt cum omnibus etiam hominibus, qui
eorum societate detinentur: sicut religio loquitur, quae nec fallit,
nec fallitur; non sicut iste quasi omni vento doctrinae hinc atque inde
perflatus (Ephes. IV, 14), et falsis vera permiscens, dolet
quasi perituram religionem quam postea confitetur, errorem.
|
|