|
1. Post multa enim ad hoc ipsum redit, ut iterum dicat de diis quos
homines fecerunt, ita loquens: Sed jam de talibus sint satis dicta
talia. Iterum, inquit, ad hominem rationemque redeamus, ex quo
divino dono homo animal dictum est rationale. Minus enim miranda,
etsi miranda sunt quae de homine dicta sunt. Omnium enim mirabilium
vicit admirationem, quod homo divinam potuit invenire naturam, eamque
efficere. Quoniam ergo proavi nostri multum errabant circa deorum
rationem increduli, et non animadvertentes ad cultum religionemque
divinam, invenerunt artem qua efficerent deos. Cui inventae
adjunxerunt virtutem de mundi natura convenientem; eamque miscentes,
quoniam animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel
angelorum, eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis, per
quas idola et bene faciendi, et male, vires habere potuissent (Pag.
99). Nescio utrum sic confiterentur ipsi daemones adjurati,
quomodo iste confessus est. Quoniam, inquit, proavi nostri multum
errabant circa deorum rationem increduli, et non animadvertentes ad
cultum religionemque divinam, invenerunt artem qua efficerent deos.
Numquidnam saltem mediocriter eos dixit errasse, ut hanc artem
invenirent faciendi deos; aut contentus fuit dicere, Errabant, nisi
adderet et diceret, Multum errabant? Iste ergo multus error et
incredulitas non animadvertentium ad cultum religionemque divinam,
invenit artem qua efficeret deos. Et tamen quod multus error et
incredulitas et a cultu ac religione divina aversio animi invenit, ut
homo arte faceret deos, hoc dolet vir sapiens tanquam religionem
divinam venturo certo tempore auferri. Vide si non et vi divina
majorum suorum errorem praeteritum prodere, et vi diabolica poenam
daemonum futuram dolere compellitur. Si enim proavi eorum multum
errando circa deorum rationem incredulitate et aversione animi a cultu
ac religione divina invenerunt artem qua deos efficerent; quid mirum,
si haec ars detestanda quidquid fecit aversa a religione divina,
aufertur religione divina, cum veritas emendat errorem, fides
redarguit incredulitatem, conversio corrigit aversionem ?
2. Si enim tacitis causis dixisset, proavos suos invenisse artem qua
deos facerent; nostrum fuit utique, si quid rectum piumque saperemus,
attendere et videre nequaquam illos ad hanc artem perventuros fuisse,
qua homo deos facit, si a veritate non aberrarent, si ea quae Deo
digna sunt crederent, si animum adverterent ad cultum religionemque
divinam. Et tamen si causas artis hujus nos diceremus multum errorem
hominum et incredulitatem et animi errantis atque infidelis a divina
religione aversionem, utcumque ferenda esset impudentia resistentium
veritati: cum vero idem ipse, qui potestatem hujus artis super omnia
caetera miratur in homine, qua illi deos facere concessum est, et
dolet venturum esse tempus, quo haec omnia deorum figmenta ab hominibus
instituta, etiam legibus jubeantur auferri; confitetur tamen atque
exprimit causas, quare ad ista perventum sit, dicens proavos suos
multo errore et incredulitate, et animum non advertendo ad cultum
religionemque divinam invenisse hanc artem qua facerent deos: nos quid
oportet dicere vel potius quid agere, nisi quantas possumus gratias
Domino Deo nostro, qui haec contrariis causis, quam instituta sunt,
abstulit? Nam quod instituit multitudo erroris, abstulit via
veritatis; quod instituit incredulitas, abstulit fides; quod
instituit a cultu divinae religionis aversio, abstulit ad unum verum
Deum sanctumque conversio: nec in sola Aegypto, quam solam in isto
plangit daemonum spiritus, sed in omni terra quae cantat Domino
canticum novum; sicut vere sacrae et vere propheticae Litterae
praenuntiarunt, ubi scriptum est, Cantate Domino canticum novum;
cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Titulus quippe
psalmi hujus est, Quando domus aedificabatur post captivitatem.
Aedificatur enim domus Domino civitas Dei, quae est sancta
Ecclesia, in omni terra, post eam captivitatem, qua illos homines,
de quibus credentibus in Deum tanquam lapidibus vivis domus aedificatur
(I Petr. II, 5), captos daemonia possidebant. Neque enim
quia homo deos faciebat, ideo non ab eis possidebatur ipse qui
fecerat, quando in eorum societatem colendo traducebatur: societatem
dico, non idolorum stolidorum, sed versutorum daemoniorum. Nam quid
sunt idola, nisi quod eadem Scriptura dicit, Oculos habent, et non
vident (Psal. CXIII, 5): et quidquid tale de materiis licet
affabre effigiatis, tamen vita sensuque carentibus, dicendum fuit ?
Sed immundi spiritus eisdem simulacris arte illa nefaria colligati,
cultorum suorum animas in suam societatem redigendo miserabiliter
captivaverant. Unde dicit Apostolus: Scimus quia nihil est idolum;
sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: nolo vos
socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 20): Post hanc ergo
captivitatem, qua homines a malignis daemonibus tenebantur, Dei domus
aedificatur in omni terra: unde titulum ille psalmus accepit, ubi
dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis
terra. Cantate Domino, et benedicte nomen ejus; bene nuntiate diem
ex die salutare ejus. Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus
populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis
nimis, terribilis est super omnes deos. Quia omnes dii Gentium
daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 1-5).
3. Qui ergo doluit venturum fuisse tempus, quo auferretur cultus
idolorum, et in eos qui colerent dominatio daemoniorum, malo spiritu
instigatus semper volebat istam captivitatem manere, qua transacta
Psalmus canit aedificari domum in omni terra. Praenuntiabat illa
Hermes dolendo; praenuntiabat haec Propheta gaudendo. Et quia
Spiritus victor est, qui haec per sanctos Prophetas canebat; etiam
Hermes ipse ea quae nolebat et dolebat auferri, non a prudentibus et
fidelibus et religiosis, sed ab errantibus et incredulis et a cultu
divinae religionis aversis esse instituta, miris modis coactus est
confiteri. Qui quamvis eos appellet deos, tamen cum dicit a talibus
hominibus factos, quales esse utique non debemus, velit nolit,
ostendit colendos non esse ab eis qui tales non sunt, quales fuerunt a
quibus facti sunt; hoc est a prudentibus, fidelibus, religiosis:
simul etiam demonstrans, ipsos homines, qui eos fecerunt, sibimet
importasse, ut eos haberent deos qui dii non erant. Verum est quippe
illud propheticum, Si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt dii
(Jerem. XVI, 20). Deos ergo tales, talium deos, arte
factos a talibus, cum appellasset Hermes; id est, idolis daemones,
per artem nescio quam, cupiditatum suarum vinculis illigatos, cum
appellaret factos ab hominibus deos, non tamen eis dedit, quod
Platonicus Apuleius (unde satis jam diximus, et quam sit
inconveniens absurdumque monstravimus), ut ipsi essent interpretes et
intercessores inter deos quos fecit Deus, et homines quos idem fecit
Deus; hinc afferentes vota, inde munera referentes. Nimis enim
stultum est credere, deos quos fecerunt homines, plus valere apud deos
quos fecit Deus, quam valent ipsi homines, quos idem ipse fecit
Deus. Daemon quippe simulacro arte impia colligatus ab homine,
factus est Deus; sed tali homini, non omni homini. Qualis est ergo
iste deus, quem non faceret homo nisi errans et incredulus et aversus a
vero Deo? Porro si daemones qui coluntur in templis, per artem
nescio quam imaginibus inditi, hoc est visibilibus simulacris, ab eis
hominibus qui hac arte fecerunt deos, cum aberrarent aversique essent a
cultu et religione divina, non sunt internuntii nec interpretes inter
homines et deos, et propter suos pessimos ac turpissimos mores, et
quod homines , quamvis errantes et increduli et aversi a cultu ac
religione divina, tamen eis sine dubio meliores sunt, quos deos ipsi
arte fecerunt: restat ut quod possunt, tanquam daemones possint, vel
quasi beneficia praestando magis nocentes, quia magis decipientes; vel
aperte malefaciendo. Nec tamen quodlibet horum, nisi quando et
quantum permittuntur alta et secreta Dei providentia: non autem
tanquam medii inter homines et deos per amicitiam deorum multum apud
homines valeant. Hi enim diis bonis, quos sanctos Angelos nos
vocamus rationalesque creaturas sanctae coelestis habitationis , sive
Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates,
amici esse omnino non possunt; a quibus tam longe absunt animi
affectione, quam longe absunt a virtutibus vitia, et a bonitate
malitia.
|
|