|
Nullo modo igitur per daemonum quasi medietatem ambiendum est ad
benevolentiam seu beneficentiam deorum, vel potius bonorum Angelorum;
sed per bonae voluntatis similitudinem, qua cum illis sumus, et cum
illis vivimus, et cum illis Deum quem colunt colimus, etsi eos
carnalibus oculis videre non possumus: in quantum autem dissimilitudine
voluntatis et fragilitate infirmitatis miseri sumus, in tantum ab eis
longe sumus vitae merito, non corporis loco. Non enim quia in terra
conditione carnis habitamus, sed si immunditia cordis terrena sapimus,
non eis jungimur. Cum vero sanamur, ut quales ipsi sunt, simus;
fide interim illis propinquamus, si ab illo nos fieri beatos, a quo et
ipsi facti sunt, etiam ipsis faventibus credimus.
|
|