|
1. Nec tamen nos eisdem martyribus templa, sacerdotia, sacra et
sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est
Deus. Honoramus sane memorias eorum tanquam sanctorum hominum Dei,
qui usque ad mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut
innotesceret vera religio, falsis fictisque convictis: quod etiam si
qui antea sentiebant, timendo reprimebant. Quis autem audivit
aliquando fidelium stantem sacerdotem ad altare etiam super sanctum
corpus martyris ad Dei honorem cultumque constructum, dicere in
precibus, Offero tibi sacrificium, Petre, vel Paule, vel
Cypriane; cum apud eorum memorias offeratur Deo, qui eos et homines
et martyres fecit; et sanctis suis Angelis coelesti honore sociavit;
ut ea celebritate et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, et
nos ad imitationem talium coronarum atque palmarum eodem invocato in
auxilium ex illorum memoriae renovatione adhortemur? Quaecumque igitur
adhibentur religiosorum obsequia in martyrum locis, ornamenta sunt
memoriarum, non sacra vel sacrificia mortuorum tanquam deorum .
Quicumque etiam epulas suas eo deferunt, quod quidem a christianis
melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla talis est
consuetudo; tamen quicumque id faciunt, quas cum apposuerint, orant,
et auferunt, ut vescantur, vel ex eis etiam indigentibus largiantur,
sanctificari sibi eas volunt per merita martyrum in nomine Domini
martyrum . Non autem esse ista sacrificia martyrum novit qui novit
unum, quod etiam illic offertur, Sacrificium Christianorum.
2. Nos itaque martyres nostros nec divinis honoribus, nec humanis
criminibus colimus, sicut colunt illi deos suos: nec sacrificia illis
offerimus, nec eorum probra in eorum sacra convertimus. Nam de Iside
uxore Osiris, Aegyptia dea, et de parentibus eorum, qui omnes reges
fuisse scribuntur, quibus parentibus suis illa cum sacrificaret,
invenit hordei segetem, atque inde spicas marito regi et ejus
consiliario Mercurio demonstravit, unde eamdem et Cererem volunt,
quae et quanta mala, non a poetis, sed mysticis corum litteris
memoriae mandata sint, sicut, Leone sacerdote prodente, ad
Olympiadem matrem scribit Alexander , legant qui volunt vel possunt,
et recolant qui legerunt; et videant quibus hominibus mortuis, vel de
quibus eorum factis tanquam diis sacra fuerint instituta. Absit ut
eos, quamvis deos habeant, sanctis martyribus nostris, quos tamen
deos non habemus, ulla ex parte audeant comparare. Sic enim non
constituimus sacerdotes, nec offerimus sacrificia martyribus nostris;
quia incongruum, indebitum, illicitum est, atque uni Deo tantummodo
debitum: ut nec criminibus suis, nec ludis eos turpissimis
oblectemus, ubi vel flagitia isti celebrant deorum suorum, si, cum
homines essent, talia commiserunt; vel conficta delectamenta daemonum
noxiorum, si homines non fuerunt. Ex isto genere daemonum Socrates
non haberet deum, si haberet Deum : sed fortasse homini ab illa arte
faciendi deos alieno et innocenti, illi importaverint talem deum, qui
eadem arte excellere voluerunt. Quid ergo plura? Non esse spiritus
istos colendos propter vitam beatam quae post mortem futura est, nullus
vel mediocriter prudens ambigit. Sed fortasse dicturi sunt, deos
quidem esse omnes bonos, daemones autem alios malos, alios bonos: et
eos per quos ad vitam in aeternum beatam perveniamus colendos esse
censebunt, quos bonos opinantur. Quod quale sit, jam in volumine
sequenti videndum est.
|
|