|
Socrates ergo primus universam philosophiam ad corrigendos
componendosque mores flexisse memoratur; cum ante illum omnes magis
physicis, id est, naturalibus, rebus perscrutandis operam maximam
impenderent . Non mihi autem videtur posse ad liquidum colligi, utrum
Socrates, ut hoc faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad
aliquid apertum et certum reperiendum animum intenderit, quod esset
beatae vitae necessarium; propter quam unam omnium philosophorum
invigilasse ac laborasse videtur industria: an vero, sicut de illo
quidam benevolentius suspicantur , nolebat immundos terrenis
cupiditatibus animos se extendere in divina conari . Quandoquidem ab
eis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas nonnisi in
unius ac summi Dei voluntate esse credebat: unde non eas putabat nisi
mundata mente posse comprehendi; et ideo purgandae bonis moribus vitae
censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus
naturali vigore in aeterna se attolleret, naturamque incorporei et
incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter
vivunt, intelligentiae puritate conspiceret . Constat eum tamen
imperitorum stultitiam scire se aliquid opinantium, etiam in ipsis
moralibus quaestionibus, quo totum animum intendisse videbatur, vel
confessa ignorantia sua, vel dissimulata scientia, lepore mirabili
disserendi et acutissima urbanitate agitasse atque versasse. Unde et
concitatis inimicitiis calumniosa criminatione damnatus, morte
mulctatus est. Sed eum postea illa ipsa, quae publice damnaverat,
Atheniensium civitas publice luxit, in duos accusatores ejus usque
adeo populi indignatione conversa, ut unus eorum oppressus vi
multitudinis interiret, exsilio autem voluntario atque perpetuo poenam
similem alter evaderet. Tam praeclara igitur vitae mortisque fama
Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sectatores, quorum
certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione versari,
ubi agitur de summo bono, quo fieri homo beatus potest . Quod in
Socratis disputationibus, dum omnia movet, asserit, destruit,
quoniam non evidenter apparuit; quod cuique placuit, inde sumpserunt,
et ubi cuique visum est, constituerunt finem boni. Finis autem boni
appellatur, quo quisque cum pervenerit, beatus est. Sic autem
diversas inter se Socratici de isto fine sententias habuerunt, ut
(quod vix credibile est, unius magistri potuisse facere sectatores)
quidam summum bonum esse dicerent voluptatem, sicut Aristippus;
quidam virtutem, sicut Antisthenes. Sic alii atque alii aliud atque
aliud opinati sunt: quos commemorare longum est .
|
|