|
Sed inter discipulos Socratis, non quidem immerito, excellentissima
gloria claruit, qui omnino caeteros obscuraret, Plato. Qui cum
esset Atheniensis, honesto apud suos loco natus, et ingenio mirabili
longe suos condiscipulos anteiret; parum tamen putans perficiendae
philosophiae sufficere se ipsum ac Socraticam disciplinam, quam longe
lateque potuit peregrinatus est, quaquaversum eum alicujus nobilitate
scientiae percipiendae fama rapiebat. Itaque et in Aegypto didicit
quaecumque illic magna habebantur atque docebantur, et inde in eas
Italiae partes veniens ubi Pythagoraeorum fama celebrabatur, quidquid
Italicae philosophiae tunc florebat, auditis eminentioribus in ea
doctoribus facillime comprehendit. Et quia magistrum Socratem
singulariter diligebat, eum loquentem fere in omnibus sermonibus suis
faciens, etiam illa quae vel ab aliis didicerat, vel ipse quanta
potuerat intelligentia viderat, cum illius lepore et moralibus
disputationibus temperavit. Itaque cum studium sapientiae in actione
et contemplatione versetur, unde una pars ejus activa, altera
contemplativa dici potest; quarum activa ad agendam vitam, id est, ad
mores instituendos, pertinet, contemplativa autem ad conspiciendas
naturae causas et sincerissimam veritatem: Socrates in activa
excelluisse memoratur; Pythagoras vero magis contemplativae, quibus
potuit intelligentiae viribus, institisse . Proinde Plato utrumque
jungendo philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes
distribuit: unam moralem, quae maxime in actione versatur; alteram
naturalem, quae contemplationi deputata est; tertiam rationalem, qua
verum disterminatur a falso: quae licet utrique, id est actioni et
contemplationi, sit necessaria, maxime tamen contemplatio
perspectionem sibi vindicat veritatis. Ideo haec tripartitio non est
contraria illi distinctioni, qua intelligitur omne studium sapientiae
in actione et contemplatione consistere. Quid autem in his vel de his
singulis partibus Plato senserit, id est, ubi finem omnium actionum,
ubi causam omnium naturarum, ubi lumen omnium rationum esse cognoverit
vel crediderit, disserendo explicare et longum esse arbitror, et
temere affirmandum esse non arbitror. Cum enim magistri sui
Socratis, quem facit in suis voluminibus disputantem, notissimum
morem dissimulandae scientiae vel opinionis suae servare affectat, quia
et illi ipse mos placuit, factum est ut etiam ipsius Platonis de rebus
magnis sententiae non facile perspici possint. Ex his tamen quae apud
eum leguntur, sive quae dixit , sive quae ab aliis dicta esse narravit
atque conscripsit, quae sibi placita viderentur, quaedam commemorari
et huic operi inseri oportet a nobis, vel ubi suffragatur religioni
verae, quam fides nostra suscipit ac defendit, vel ubi ei videtur esse
contrarius, quantum ad istam de uno Deo et pluribus pertinet
quaestionem, propter vitam, quae post mortem futura est, veraciter
beatam . Fortassis enim qui Platonem caeteris philosophis gentium
longe recteque praelatum acutius atque veracius intellexisse atque
secuti esse fama celebriore laudantur, aliquid tale de Deo sentiunt,
ut in illo inveniatur et causa subsistendi, et ratio intelligendi, et
ordo vivendi: quorum trium, unum ad naturalem, alterum ad
rationalem, tertium ad moralem partem intelligitur pertinere. Si enim
homo ita creatus est, ut per id quod in eo praecellit, attingat
illud, quod cuncta praecellit, id est, unum verum optimum Deum,
sine quo nulla natura subsistit, nulla doctrina instruit, nullus usus
expedit: ipse quaeratur, ubi nobis secura sunt omnia; ipse cernatur,
ubi nobis certa sunt omnia; ipse diligatur, ubi nobis recta sunt
omnia.
|
|