|
Si ergo Plato Dei hujus imitatorem, cognitorem, amatorem dixit esse
sapientem, cujus participatione sit beatus, quid opus est excutere
caeteros? Nulli nobis, quam isti, propius accesserunt . Cedat eis
igitur non solum theologia illa fabulosa deorum criminibus oblectans
animos impiorum; nec solum etiam illa civilis, ubi impuri daemones
terrestribus gaudiis deditos populos deorum nomine seducentes, humanos
errores tanquam suos divinos honores habere voluerunt, ad spectandos
suorum criminum ludos cultores suos tanquam ad suum cultum studiis
immundissimis excitantes , et sibi delectabiliores ludos de ipsis
spectatoribus exhibentes: ubi si qua velut honesta geruntur in
templis, conjuncta sibi theatrorum obscenitate turpantur; et
quaecumque turpia geruntur in theatris, comparata sibi templorum
foeditate laudantur. Et ea quae Varro ex his sacris, quasi ad coelum
et terram rerumque mortalium semina et actus interpretatus est; quia
nec ipsa illis ritibus significantur, quae ipse insinuare conatur; et
ideo veritas conantem non sequitur: et si ipsa essent, tamen animae
rationali ea, quae infra illam naturali ordine constituta sunt, pro
deo suo colenda non essent; nec sibi praeferre debuit, tanquam deos,
eas res, quibus ipsam praetulit verus Deus. Et ea, quae Numa
Pompilius revera ad sacra ejusmodi pertinentia secum sepeliendo curavit
abscondi, et aratro eruta senatus jussit incendi. In eo genere sunt
etiam illa, ut aliquid de Numa mitius suspicemur, quae Alexander
Macedo scribit ad matrem, sibi a magno antistite sacrorum Aegyptiorum
quodam Leone patefacta : ubi non Picus et Faunus et Aeneas et
Romulus, vel etiam Hercules et Aesculapius et Liber Semela 1
natus, et Tyndaridae fratres, et si quos alios ex mortalibus pro diis
habent, sed ipsi etiam majorum gentium dii, quos Cicero in
Tusculanis tacitis nominibus videtur attingere (Lib. I, cap.
13), Jupiter, Juno, Saturnus, Vulcanus, Vesta, et alii
plurimi, quos Varro conatur ad mundi partes sive elementa transferre,
homines fuisse produntur. Timens enim et ille quasi revelata
mysteria, petens admonet Alexandrum, ut cum ea matri conscripta
insinuaverit, flammis jubeat concremari. Non solum ergo ista, quae
duae theologiae, fabulosa continet et civilis, Platonicis philosophis
cedant, qui verum Derum, et rerum auctorem, et veritatis
illustratorem, et beatitudinis largitorem esse dixerunt: sed alii
quoque philosophi, qui corporalia naturae principia corpori deditis
mentibus opinati sunt, cedant his tantis et tanti Dei cognitoribus
viris , ut Thales in humore, Anaximenes in aere, Stoici in igne,
Epicurus in atomis, hoc est minutissimis corpusculis, quae nec dividi
nec sentiri queunt, et quicumque alii, quorum enumerationi immorari
non est necesse, sive simplicia, sive conjuncta corpora, sive vita
carentia, sive viventia, sed tamen corpora, causam principiumque
rerum esse dixerunt. Nam quidam eorum a rebus non vivis res vivas
fieri posse crediderunt, sicut Epicurei: quidam vero a vivente quidem
et viventia et non viventia, sed tamen a corpore corpora. Nam Stoici
ignem, id est corpus unum ex his quatuor elementis, quibus visibilis
mundus hic constat, et viventem, et sapientem, et ipsius mundi
fabricatorem atque omnium quae in eo sunt, eumque omnino ignem deum
esse putaverunt. Hi et caeteri similes eorum id solum cogitare
potuerunt, quod cum eis corda eorum obstricta carnis sensibus fabulata
sunt. In se quippe habebant quod non videbant, et apud se
imaginabantur quod foris viderant, etiam quando non videbant, sed
tantummodo cogitabant. Hoc autem in conspectu talis cogitationis jam
non est corpus, sed similitudo corporis. Illud autem unde videtur in
animo haec similitudo corporis, nec corpus est, nec similitudo
corporis; et unde videtur, atque utrum pulchra an deformis sit
judicatur, profecto est melius quam ipsa quae judicatur. Haec mens
hominis et rationalis animae natura est, quae utique corpus non est;
si jam illa corporis similitudo, cum in animo cogitantis aspicitur
atque judicatur, nec ipsa corpus est. Non est ergo nec terra, nec
aqua, nec aer, nec ignis: quibus quatuor corporibus, quae dicuntur
quatuor elementa, mundum corporeum videmus esse compactum. Porro si
noster animus corpus non est, quomodo Deus creator animi corpus est?
Cedant ergo et isti, ut dictum est Platonicis: cedant et illi, quos
quidem puduit dicere Deum corpus esse, verumtamen ejusdem naturae,
cujus ille est, animos nostros esse putaverunt. Ita non eos movit
tanta mutabilitas animae, quam Dei naturae tribuere nefas est. Sed
dicunt, Corpore mutatur animae natura; nam per se ipsam
incommutabilis est. Poterant isti dicere, Corpore aliquo vulneratur
caro; nam per se ipsam invulnerabilis est. Prorsus quod mutari non
potest, nulla re potest: ac per hoc quod corpore mutari potest,
aliqua re potest, et ideo incommutabile recte dici non potest.
|
|