|
Viderunt ergo isti philosophi, quos caeteris non immerito fama atque
gloria praelatos videmus, nullum corpus esse Deum: et ideo cuncta
corpora transcenderunt quaerentes Deum. Viderunt quidquid mutabile
est, non esse summum Deum: et ideo omnem animam mutabilesque omnes
spiritus transcenderunt, quaerentes summum Deum. Deinde viderunt
omnem speciem in re quacumque mutabili, qua est quidquid illud est,
quoquo modo et qualiscumque natura est, non esse posse nisi ab illo qui
vere est, quia incommutabiliter est. Ac per hoc sive universi mundi
corpus, figuras, qualitates, ordinatumque motum, et elementa
disposita a coelo usque ad terram, et quaecumque corpora in eis sunt;
sive omnem vitam, vel quae nutrit et continet, qualis est in
arboribus; vel quae et hoc habet et sentit, qualis est in pecoribus;
vel quae et haec habet et intelligit, qualis est in hominibus; vel
quae nutritorio subsidio non indiget, sed tantum continet, sentit,
intelligit, qualis est in Angelis, nisi ab illo esse non posse qui
simpliciter est: quia non aliud illi est esse, aliud vivere, quasi
possit esse non vivens; nec aliud illi est vivere, aliud intelligere,
quasi possit vivere non intelligens; nec aliud illi est intelligere,
aliud beatum esse, quasi possit intelligere et non beatus esse; sed
quod est illi vivere, intelligere, beatum esse, hoc est illi esse.
Propter hanc incommutabilitatem et simplicitatem intellexerunt eum et
omnia ista fecisse, et ipsum a nullo fieri potuisse. Consideraverunt
enim, quidquid est, vel corpus esse, vel vitam; meliusque aliquid
vitam esse, quam corpus; speciemque corporis esse sensibilem,
intelligibilem vitae. Proinde intelligibilem speciem sensibili
praetulerunt. Sensibilia dicimus, quae visu tactuque corporis sentiri
queunt: intelligibilia, quae conspectu mentis intelligi possunt .
Nulla est enim pulchritudo corporalis, sive in statu corporis, sicut
est figura, sive in motu, sicut est cantilena, de qua non animus
judicet. Quod profecto non posset, nisi melior in illo esset haec
species, sine tumore molis, sine strepitu vocis, sine spatio vel loci
vel temporis. Sed ibi quoque nisi mutabilis esset, non alius alio
melius de specie sensibili judicaret: melius ingeniosior quam tardior,
melius peritior quam imperitior, melius exercitatior quam minus
exercitatus, et idem ipse unus cum proficit, melius utique posteaquam
prius. Quod autem recipit magis et minus, sine dubitatione mutabile
est. Unde ingeniosi et docti et in his exercitati homines facile
collegerunt, non esse in eis rebus primam speciem, ubi mutabilis esse
convincitur. Cum igitur in eorum conspectu et corpus et animus magis
minusque speciosa essent, et si omni specie carere possent, omnino
nulla essent, viderunt esse aliquid ubi prima esset et incommutabilis
, et ideo nec comparabilis: atque ibi esse rerum principium rectissime
crediderunt, quod factum non esset, et ex quo facta cuncta essent.
Ita quod notum est Dei, ipse manifestavit eis, cum ab eis
invisibilia ejus, per ea quae facta sunt intellecta conspecta sunt;
sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Rom. I, 19, 20):
a quo etiam visibilia et temporalia cuncta creata sunt . Haec de illa
parte quam physicam, id est naturalem, nuncupant, dicta sint.
|
|