|
Quod autem attinet ad doctrinam, ubi altera pars versatur, quae ab
eis logica, id est rationalis, vocatur; absit ut his comparandi
videantur, qui posuerunt judicium veritatis in sensibus corporis,
eorumque infidis et fallacibus regulis omnia quae discuntur metienda
esse censuerunt, ut Epicurei, et quicumque alii tales; ut etiam ipsi
Stoici, qui cum vehementer amaverint solertiam disputandi, quam
dialecticam nominant, a corporis sensibus eam ducendam putarunt; hinc
asseverantes animum concipere notiones, quas appellant ENNOIAS
earum rerum scilicet quas definiendo explicant; hinc propagari atque
connecti totam discendi docendique rationem. Ubi ego multum mirari
soleo, cum pulchros dicant non esse nisi sapientes, quibus sensibus
corporis istam pulchritudinem viderint, qualibus oculis carnis formam
sapientiae decusque conspexerint. Hi vero, quos merito caeteris
anteponimus, discreverunt ea quae mente conspiciuntur, ab iis quae
sensibus attinguntur; nec sensibus adimentes quod possunt, nec eis
dantes ultra quam possunt. Lumen autem mentium esse dixerunt ad
discenda omnia, eumdem ipsum Deum a quo facta sunt omnia.
|
|