|
Quales igitur mediatores sunt inter homines et deos, per quos ad
deorum amicitias homines ambiant, qui hoc cum hominibus habent
deterius, quod est in animante melius, id est animum; hoc autem
habent cum diis melius, quod est in animante deterius, id est corpus?
Cum enim animans, id est animal, ex anima constet et corpore, quorum
duorum anima est utique corpore melior; etsi vitiosa et infirma,
melior certe corpore etiam sanissimo atque firmissimo; quoniam ejus
natura excellentior nec labe vitiorum postponitur corpori; sicut aurum
etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo, carius
aestimatur: isti mediatores deorum et hominum, per quos interpositos
divinis humana junguntur, cum diis habent corpus aeternum, vitiosum
autem cum hominibus animum; quasi religio, qua volunt diis homines per
daemones jungi, in corpore sit, non in animo, constituta. Quaenam
tandem istos mediatores falsos atque fallaces quasi capite deorsum
nequitia vel poena suspendit, ut inferiorem animalis partem, id est
corpus, cum superioribus, superiorem vero, id est animum, cum
inferioribus habeant, et cum diis coelestibus in parte serviente
conjuncti, cum hominibus autem terrestribus in parte dominante sint
miseri? Corpus quippe servum est, sicut etiam Sallustius ait:
Animi imperio, corporis servitio magis utimur. Adjunxit autem ille,
Alterum nobis cum diis, alterum cum belluis commune est (Sallust.
in Catil., cap. 1): quoniam de hominibus loquebatur, quibus,
sicut belluis, mortale corpus est. Isti autem, quos inter nos et
deos mediatores nobis philosophi providerunt , possunt quidem dicere de
animo et corpore, Alterum nobis cum diis, alterum cum hominibus
commune est: sed, sicut dixi, tanquam in perversum ligati atque
suspensi, servum corpus cum diis beatis, dominum animum cum hominibus
miseris habentes , parte inferiore exaltati, superiore dejecti. Unde
etiam si quisquam propter hoc eos putaverit aeternitatem habere cum
diis, quia nulla morte, sicut animalium terrestrium, animi eorum
solvuntur a corpore: nec sic existimandum est eorum corpus tanquam
honoratorum aeternum vehiculum, sed aeternum vinculum damnatorum .
|
|