|
Dicit quidem et animas hominum daemones esse, et ex hominibus fieri
Lares, si boni meriti sunt; Lemures, si mali, seu Larvas: Manes
autem deos dici, si incertum est bonorum eos, seu malorum esse
meritorum. In qua opinione, quantam voraginem aperiant sectandis
perditis moribus, quis non videat, si vel paululum attendat?
Quandoquidem quamlibet nequam fuerint homines, vel Larvas se fieri
dum opinantur, vel dum Manes deos; tanto pejores fiunt, quanto sunt
nocendi cupidiores: ut etiam quibusdam sacrificiis tanquam divinis
honoribus post mortem se invitari opinentur, ut noceant: Larvas
quippe dicit esse noxios daemones ex hominibus factos. Sed hinc alia
quaestio est. Inde autem perhibet appellari graece beatos
EYDAIMONAS, quod boni sint animi, hoc est boni daemones;
animos quoque hominum daemones esse confirmans.
|
|