CAPUT XII. De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum et hominum natura distinguitur.

Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit inter deos et homines genere animalia, mente rationalia, animo passiva, corpore aeria, tempore aeterna. Nempe cum prius deos in sublimi coelo, homines autem in terra infima disjunctos locis, et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: Habetis, inquit, interim bina animalia; deos ab hominibus plurimum differentes, loci sublimitate, vitae perpetuitate, naturae perfectione; nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat ; et vivacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subcisiva; et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata (De deo Socratis). Hic terna video commemorata contraria de duabus naturae partibus ultimis, id est summis atque infimis. Nam tria quae proposuit de diis laudabilia, eadem repetivit, aliis quidem verbis, ut eis alia tria adversa ex hominibus redderet. Tria deorum haec sunt: loci sublimitas, vitae perpetuitas, perfectio naturae. Haec aliis verbis ita repetivit, ut eis tria contraria humanae conditionis opponeret: Cum et habitacula, inquit, summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat: quia dixerat loci sublimitatem. Et vivacitas illic, inquit, aeterna et indefecta sit, hic caduca et subcisiva: quia dixerat vitae perpetuitatem. Et ingenia illa, inquit, ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata: quia dixerat naturae perfectionem. Tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est, locus sublimis, aeternitas, beatitudo: et his contraria tria hominum, id est, locus infimus, mortalitas, miseria.