|
1. Inter haec terna deorum et hominum, quoniam daemones medios
posuit, de loco nulla est controversia: inter sublimem quippe et
infimum, medius locus aptissime habetur et dicitur. Caetera bina
restant, quibus cura attentior adhibenda est, quemadmodum vel aliena
esse a daemonibus ostendantur, vel sic eis distribuantur, ut medietas
videtur exposcere. Sed ab eis aliena esse non possunt. Non enim,
sicut dicimus locum medium nec esse summum, nec infimum, ita daemones
cum sint animalia rationalia, nec beatos esse, nec miseros, sicuti
sunt arbusta vel pecora, quae sunt sensus vel rationis expertia, recte
possumus dicere. Quorum ergo ratio mentibus inest, aut miseros esse,
aut beatos necesse est. Item non possumus recte dicere, nec mortales
esse daemones, nec aeternos. Omnia namque viventia aut in aeternum
vivunt, aut finiunt morte quod vivunt. Jam vero iste tempore aeternos
daemones dixit. Quid igitur restat, nisi ut hi medii de duobus summis
unum habeant, et de duobus infimis alterum? Nam si utraque de imis
habebunt, aut utraque de summis, medii non erunt, sed in alterutram
partem vel resiliunt, vel recumbunt . Quia ergo his binis, sicut
demonstratum est, carere utrisque non possunt, acceptis ex utraque
parte singulis mediabuntur. Ac per hoc quia de infimis habere non
possunt aeternitatem, quae ibi non est, unum hoc de summis habent: et
ideo non est alterum ad complendam medietatem suam, quod de infimis
habeant, nisi miseriam.
2. [XIII.] Est itaque, secundum Platonicos, sublimium
deorum vel beata aeternitas, vel aeterna beatitudo; hominum vero
infirmorum vel miseria mortalis, vel mortalitas misera: daemonum autem
mediorum vel misera aeternitas, vel aeterna miseria. Nam et quinque
illis, quae in definitione daemonum posuit, non eos medios, sicut
promittebat, ostendit; quoniam tria dixit eos habere nobiscum, quod
genere animalia, quod mente rationalia, quod animo passiva sunt; cum
diis autem unum, quod tempore aeterna; et unum proprium, quod corpore
aeria. Quomodo ergo medii, quando unum habent cum summis, tria cum
infimis? Quis non videat, relicta medietate, quantum inclinentur et
deprimantur ad infima? Sed plane ibi etiam medii possunt ita
inveniri, ut unum habeant proprium, quod est corpus aerium, sicut et
illi de summis atque infimis singula propria, dii corpus aetherium,
hominesque terrenum; duo vero communia sint omnibus, quod genere sunt
animalia, et mente rationalia. Nam et ipse cum de diis et hominibus
loqueretur,
inquit,
Et non solent
isti deos nisi rationales mente perhibere. Duo sunt residua, quod
sunt animo passiva, et tempore aeterna: quorum habent unum cum
infimis, cum summis alterum, ut proportionali ratione librata medietas
neque sustollatur in summa, neque in infima deprimatur. Ipsa est
autem illa daemonum misera aeternitas, vel aeterna miseria. Qui enim
ait, animo passiva, etiam misera dixisset, nisi eorum cultoribus
erubuisset. Porro quia providentia summi Dei, sicut etiam ipsi
fatentur, non fortuita temeritate regitur mundus, nunquam esset
istorum aeterna miseria, nisi esset magna malitia.
3. Si igitur beati recte dicuntur eudaemones, non sunt eudaemones
daemones, quos inter homines et deos isti in medio locaverunt. Quis
ergo est locus bonorum daemonum, qui supra homines, infra deos, istis
praebeant adjutorium, illis ministerium? Si enim boni aeternique
sunt, profecto et beati sunt. Aeterna autem beatitudo medios eos esse
non sinit, quia multum diis comparat, multumque ab hominibus separat.
Unde frustra isti conabuntur ostendere, quomodo daemones boni, si et
immortales sunt et beati, recte medii constituantur inter deos
immortales ac beatos et homines mortales ac miseros. Cum enim utrumque
habeant cum diis, et beatitudinem scilicet et immortalitatem, nihil
autem horum cum hominibus et miseris et mortalibus; quomodo non potius
remoti sunt ab hominibus, diisque conjuncti, quam inter utrosque medii
constituti? Tunc enim medii essent, si haberent et ipsi duo quaedam
sua, non cum binis alterutrorum, sed cum singulis utrorumque
communia: sicut homo medium quiddam est, sed inter pecora et
Angelos; ut, quia pecus est animal irrationale atque mortale,
angelus autem rationale et immortale, medius homo esset, inferior
Angelis, superior pecoribus, habens cum pecoribus mortalitatem,
rationem cum Angelis, animal rationale mortale. Ita ergo cum
quaerimus medium inter beatos immortales miserosque mortales, hoc
invenire debemus, quod aut mortale sit beatum, aut immortale sit
miserum.
|
|