|
Utrum autem et beatus et mortalis homo esse possit, magna est inter
homines quaestio. Quidam enim conditionem suam humilius inspexerunt,
negaveruntque hominem capacem esse posse beatitudinis, quamdiu
mortaliter vivit: quidam vero extulerunt se, et ausi sunt dicere,
sapientiae compotes, beatos esse posse mortales. Quod si ita est,
cur non ipsi potius medii constituuntur inter mortales miseros et
immortales beatos, beatitudinem habentes cum immortalibus beatis,
mortalitatem cum mortalibus miseris? Profecto enim si beati sunt,
invident nemini: (nam quid miserius invidentia)? et ideo mortalibus
miseris, quantum possunt, ad consequendam beatitudinem consulunt ; ut
et etiam immortales valeant esse post mortem, et Angelis immortalibus
beatisque conjungi.
|
|