|
Non enim verum est, quod idem Platonicus ait dixisse Platonem,
Nullus deus miscetur homini. Et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait
esse specimen, quod nulla attrectatione hominum contaminantur
(Apuleius, de deo Socratis.). Ergo daemones contami nari
fatetur: et ideo eos a quibus contaminantur, mundare non possunt,
omnesque immundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum, et
homines cultu daemonum. Aut, si et contrectari miscerique hominibus,
nec tamen contaminari, daemones possunt, diis profecto meliores sunt:
quia illi, si miscerentur, contaminarentur. Nam hoc deorum dicitur
esse praecipuum, ut eos sublimiter separatos humana contrectatio
contaminare non possit. Deum quidem summum omnium creatorem, quem nos
verum Deum dicimus, sic a Platone praedicari asseverat, quod ipse
sit solus qui non possit penuria sermonis humani quavis oratione vel
modice comprehendi; vix autem sapientibus viris, cum se vigore animi,
quantum licuit, a corpore removerint, intellectum hujus Dei, et id
quoque interdum velut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine
lumen candidum intermicare (De deo Socratis). Si ergo supra omnia
vere summus Deus intelligibili et ineffabili quadam praesentia, etsi
interdum, etsi tanquam rapidissimo coruscamine lumen candidum
intermicans, adest tamen sapientium mentibus, cum se, quantum
licuit, a corpore removerint, nec ab eis contaminari potest; quid est
quod isti dii propterea constituuntur longe in sublimi loco, ne
contrectatione contaminentur humana? Quasi vero aliud corpora illa
aetheria quam videre sufficiat, quorum luce terra, quantum sufficit,
illustratur . Porro si non contaminantur sidera, cum videntur, quos
deos omnes visibiles dicit; nec daemones hominum contaminantur
aspectu, quamvis de proximo videantur. An forte vocibus humanis
contaminarentur, qui acie non contaminantur oculorum; et ideo daemones
medios habent, per quos eis voces hominum nuntientur, a quibus longe
absunt, ut incontaminatissimi perseverent? Quid jam de caeteris
sensibus dicam? Non enim olfaciendo contaminari vel dii possent, si
adessent, vel cum adsunt daemones, possunt vivorum corporum vaporibus
humanorum, si tantis sacrificiorum cadaverinis non contaminantur
nidoribus . In gustandi autem sensum nulla necessitate reficiendae
mortalitatis urgentur, ut fame adacti cibos ab hominibus quaerant.
Tactus vero in potestate est. Nam licet ab eo potissimum sensu
contrectatio dicta videatur, hactenus tamen, si vellent, miscerentur
hominibus, ut viderent et viderentur, audirent et audirentur:
tangendi autem quae necessitas? nam neque homines id concupiscere
auderent, cum deorum vel daemonum bonorum conspectu vel colloquio
fruerentur: et, si in tantum curiositas progrederetur, ut vellent;
quonam pacto quispiam posset invitum tangere deum, vel daemonem, qui
nisi captum non potest passerem?
2. Videndo igitur visibusque se praebendo et loquendo et audiendo,
dii corporaliter misceri hominibus possent. Hoc autem modo daemones si
miscentur, ut dixi, et non contaminantur, dii autem contaminarentur,
si miscerentur; incontaminabiles dicunt daemones, et contaminabiles
deos. Si autem contaminantur et daemones, quid conferunt hominibus ad
vitam post mortem beatam, quos contaminati mundare non possunt, ut eos
mundos diis incontaminatis possint adjungere, inter quos et illos medii
constituti sunt? Aut si hoc eis beneficii non conferunt, quid prodest
hominibus daemonum amica mediatio? an ut post mortem non ad deos
homines per daemones transeant, sed simul vivant utrique contaminati,
ac per hoc neutri beati? Nisi forte quis dicat more spongiarum vel
hujuscemodi rerum mundare daemones amicos suos, ut tanto ipsi
sordidiores fiant, quanto fiunt homines eis velut tergentibus
mundiores. Quod si ita est, contaminatioribus dii miscentur
daemonibus, qui ne contaminarentur, hominum propinquitatem
contrectationemque vitarunt. An forte dii possunt ab hominibus
contaminatos mundare daemones, nec ab eis contaminari, et eo modo non
possent et homines? Quis talia sentiat, nisi quem fallacissimi
daemones deceperunt? Quid, quod si videri et videre contaminat,
videntur ab hominibus dii, quos visibiles dicit (De deo Socratis),
clarissima mundi lumina (Virgil. Georg. lib. 1, vers. 5, 6)
et caetera sidera, tutioresque sunt daemones ab ista hominum
contaminatione, qui non possunt videri, nisi velint? Aut si non
videri, sed videre contaminat, negent ab istis clarissimis mundi
luminibus, quos deos opinantur, videri homines, cum radios suos
terras usque pertendant. Qui tamen eorum radii per quaeque immunda
diffusi non contaminantur: et dii contaminarentur, si hominibus
miscerentur, etiamsi esset necessarius in subveniendo contactus? Nam
radiis solis et lunae terra contingitur, nec istam contaminat lucem.
|
|