|
Miror autem plurimum tam doctos homines, qui cuncta corporea et
sensibilia, prae incorporalibus et intelligibilibus, postponenda
judicaverunt, cum agitur de beata vita, corporalium contrectationum
facere mentionem. Ubi est illud Plotini, ubi ait, Fugiendum est
igitur ad charissimam patriam, et ibi pater, et ibi omnia? Quae
igitur, inquit, classis aut fuga? Similem deo fieri (Enneadis 1
lib. 6, cap. 8; lib. 2, cap. 3). Si ergo deo quanto
similior, tanto fit quisque propinquior; nulla est ab illo alia
longinquitas quam ejus dissimilitudo. Incorporali vero illi aeterno et
incommutabili tanto est anima hominis dissimilior, quanto rerum
temporalium mutabiliumque cupidior. [XVII.] Hoc ut sanetur,
quoniam immortali puritati, quae in summo est, ea quae in imo sunt
mortalia et immunda convenire non possunt, opus est quidem mediatore;
non tamen tali qui corpus quidem habeat immortale propinquum summis,
animum autem morbidum similem infimis; quo morbo nobis invideat potius
ne sanemur, quam adjuvet ut sanemur: sed tali qui nobis infimis ex
corporis mortalitate coaptatus, immortali spiritus justitia , per quam
non locorum distantia, sed similitudinis excellentia mansit in summis,
mundandis liberandisque nobis vere divinum praebeat adjutorium. Qui
profecto incontaminabilis Deus absit ut contaminationem timeret ex
homine quo indutus est, aut ex hominibus inter quos in homine
conversatus est . Non enim parva sunt haec interim duo, quae
salubriter sua incarnatione monstravit, nec carne posse contaminari
veram divinitatem, nec ideo putandos daemones nobis esse meliores,
quia non habent carnem . Hic est, sicut eum praedicat sancta
Scriptura, Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I
Tim. II, 5), de cujus et divinitate, qua Patri est semper
aequalis, et humanitate, qua nobis factus est similis, non hic locus
est ut competenter pro nostra facultate dicamus.
|
|