CAPUT XX. De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.

Quanquam etiam ipsa origo hujus nominis, si divinos intueamur Libros, aliquid affert cognitione dignissimum. DAIMONES enim dicuntur, quoniam vocabulum graecum est, ob scientiam nominati . Apostolus autem Spiritu sancto locutus ait, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Quod recte aliter non intelligitur, nisi scientiam tunc prodesse, cum charitas inest; sine hac autem inflare, id est in superbiam inanissimae quasi ventositatis extollere. Est ergo in daemonibus scientia sine charitate, et ideo tam inflati, id est tam superbi, sunt, ut honores divinos et religionis servitutem, quam vero Deo deberi sciunt, sibi sategerint exhiberi, et quantum possunt, et apud quos possunt, adhuc agunt. Contra superbiam porro daemonum, qua pro meritis possidebatur genus humanum, Dei humilitas, quae in forma servi apparuit , quantam virtutem habeat, animae hominum nesciunt immunditia elationis inflatae, daemonibus similes superbia, non scientia.