|
Ipsi autem daemones etiam hoc ita sciunt, ut eidem Domino infirmitate
carnis induto dixerint: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti
ante tempus perdere nos (Marc. I, 24; et Matth. VIII,
29)? Clarum est in his verbis, quod in eis et tanta scientia
erat, et charitas non erat. Poenam quippe suam formidabant ab illo,
non in illo justitiam diligebant. Tantum vero eis innotuit, quantum
voluit: Tantum autem voluit, quantum oportuit. Sed innotuit, non
sicut Angelis sanctis, qui ejus secundum id quod Dei Verbum est,
participata aeternitate perfruuntur ; sed sicut eis terrendis
innotescendum fuit, ex quorum tyrannica quodammodo potestate fuerat
liberaturus praedestinatos in suum regnum et gloriam semper veracem et
veraciter sempiternam. Innotuit ergo daemonibus, non per id quod est
vita aeterna, et lumen incommutabile quod illuminat pios, cui videndo
per fidem, quae in illo est, corda mundantur; sed per quaedam
temporalia suae virtutis effecta et occultissimae signa praesentiae,
quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam
infirmitati hominum possent esse conspicua. Denique quando ea paululum
supprimenda judicavit, et aliquanto altius latuit, dubitavit de illo
daemonum princeps, eumque tentavit, an Christus esset explorans,
quantum se tentari ipse permisit, ut hominem quem gerebat, ad nostrae
imitationis temperaret exemplum. Post illam vero tentationem, cum
Angeli, sicut scriptum est, ministrarent ei (Matth. IV,
3-11), boni utique et sancti, ac per hoc spiritibus immundis
metuendi et tremendi, magis magisque innotescebat daemonibus quantus
esset, ut ei jubenti, quamvis in illo contemptibilis videretur carnis
infirmitas, resistere nullus auderet.
|
|