|
1. Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere, eisque
annumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum auctor et
magister Plato (In Timaeo); dicant quod volunt: non enim cum eis
de verborum controversia laborandum est. Si enim sic immortales, ut
tamen a summo Deo factos, etsi non per se ipsos, sed ei, a quo facti
sunt, adhaerendo, beatos esse dicunt; hoc dicunt quod dicimus,
quolibet eos nomine appellent. Hanc autem Platonicorum esse
sententiam, sive omnium, sive meliorum, in eorum litteris inveniri
potest. Nam et de ipso nomine, quo hujusmodi immortalem beatamque
creaturam deos appellant; ideo inter nos et ipsos pene nulla dissensio
est, quia et in nostris sacris Litteris legitur, Deus deorum
Dominus locutus est (Psal. XLIX, 1): et alibi, Confitemini
Deo deorum (Psal. CXXXV, 2). Et alibi, Rex magnus super
omnes deos (Psal. XCIV, 3). Illud autem ubi scriptum est,
Terribilis est super omnes deos; cur dictum sit, deinceps
ostenditur. Sequitur enim, Quoniam omnes dii gentium daemonia,
Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 4, 5). Super omnes
ergo deos dixit, sed gentium, id est, quos gentes pro diis habent,
quae sunt daemonia: ideo terribilis, sub quo terrore Domino
dicebant, Venisti perdere nos (Marc. I, 24)? Illud vero ubi
dicitur, Deus deorum, non potest intelligi Deus daemoniorum: et
Rex magnus super omnes deos, absit ut dicatur Rex magnus super omnia
daemonia. Sed homines quoque in populo Dei, eadem Scriptura deos
appellat. Ego, inquit, dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes
(Psal. LXXXI, 6). Potest itaque intelligi horum deorum
Deus, qui dictus est Deus deorum: et super hos deos Rex magnus,
qui dictus est Rex magnus super omnes deos.
2. Verumtamen cum a nobis quaeritur, si homines dicti sunt dii,
quod in populo Dei sunt, quem per Angelos vel per homines alloquitur
Deus; quanto magis immortales eo nomine digni sunt, qui ea fruuntur
beatitudine, ad quam Deum colendo cupiunt homines pervenire? quid
respondebimus, nisi non frustra in Scripturis sanctis expressius
homines nuncupatos deos, quam illos immortales et beatos, quibus nos
aequales futuros in resurrectione promittitur, ne scilicet propter
illorum excellentiam aliquem eorum nobis constituere deum infidelis
auderet infirmitas? Quod in homine facile est evitare. Et evidentius
dici debuerunt homines dii in populo Dei, ut certi ac fidentes
fierent, eum esse Deum suum, qui dictus est Deus deorum: quia,
etsi appellentur dii immortales illi et beati, qui in coelis sunt ;
non tamen dicti sunt dii deorum, id est dii hominum in populo Dei
constitutorum, quibus est dictum, Ego dixi, Dii estis, et filii
Excelsi omnes. Hinc est quod ait Apostolus: Etsi sunt qui dicuntur
dii, sive in coelo, sive in terra; sicuti sunt dii multi, et domini
multi: nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso;
et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum
(I Cor. VIII, 5, 6).
3. Non multum ergo de nomine disceptandum est, cum res ipsa ita
clareat, ut a scrupulo dubitationis aliena sit. Illud vero, quod nos
ex eorum immortalium beatorum numero missos Angelos esse dicimus, qui
Dei voluntatem hominibus annuntiarent, illis autem non placet, quia
hoc ministerium non per illos quos deos appellant, id est immortales et
beatos, sed per daemones fieri credunt, quos immortales tantum, non
etiam beatos audent dicere; aut certe ita immortales ac beatos, ut
tamen daemones bonos, non deos sublimiter collocatos et ab humana
contrectatione semotos: quamvis nominis controversia videatur, tamen
ita detestabile est nomen daemonum, ut hoc modis omnibus a sanctis
Angelis nos removere debeamus. Nunc ergo ita liber iste claudatur,
ut sciamus immortales ac beatos, quodlibet vocentur, qui tamen facti
et creati sunt, medios non esse ad immortalem beatitudinem perducendis
mortalibus miseris, a quibus utraque differentia separantur. Qui
autem medii sunt communem habendo immortalitatem cum superioribus,
miseriam cum inferioribus, quoniam merito malitiae sunt miseri,
beatitudinem quam non habent, invidere nobis possunt potius quam
praebere. Unde nihil habent amici daemonum quod nobis dignum
afferant, cur eos tanquam adjutores colere debeamus, quos potius ut
deceptores evitare debemus. Quos autem bonos, et ideo non solum
immortales, verum etiam beatos deorum nomine sacris et sacrificiis
propter vitam beatam post mortem adipiscendam colendos putant,
qualescumque illi sint, et quolibet vocabulo digni sunt, non eos velle
per tale religionis obsequium nisi unum Deum coli, a quo creati et
cujus participatione beati sunt, adjuvante ipso, in sequenti libro
diligentius disseremus.
|
|