|
Proinde hic liber, sicut in illius fine promisimus, disputationem
continere debebit de differentia (si quam volunt esse), non deorum
inter se, quos omnes bonos dicunt; nec de differentia deorum et
daemonum, quorum illos ab hominibus longe lateque sejungunt, istos
inter deos et homines collocant; sed de differentia ipsorum daemonum,
quod ad praesentem pertinet quaestionem. [II.] Apud plerosque
enim usitatum est dici alios bonos, alios malos daemones: quae sive
sit etiam Platonicorum, sive quorumlibet sententia, nequaquam ejus
est negligenda discussio, ne quisquam velut daemones bonos sequendos
sibi esse arbitretur, per quos tanquam medios, diis quos omnes bonos
credit, dum conciliari affectat et studet, ut quasi cum eis possit
esse post mortem, irretitus malignorum spirituum deceptusque fallacia,
longe aberret a vero Deo, cum quo solo, et in quo solo, et de quo
solo, anima humana, id est rationalis et intellectualis, beata est.
|
|