|
Quae igitur est differentia daemonum bonorum et malorum? quandoquidem
Platonicus Apuleius, de his universaliter disserens, et tam multa
loquens de aeriis eorum corporibus, de virtutibus tacuit animorum,
quibus essent praediti, si boni essent. Tacuit ergo beatitudinis
causam; indicium vero miseriae tacere non potuit, confitens eorum
mentem, qua rationales esse perhibuit, non saltem imbutam munitamque
virtute, passionibus animi irrationabilibus nequaquam cedere, sed
ipsam quoque, sicut stultarum mentium mos est, procellosis quodammodo
perturbationibus agitari. Verba namque ejus de hac re ista sunt: Ex
hoc ferme daemonum numero, inquit, poetae solent, haudquaquam procul
a veritate, osores et amatores quorumdam hominum deos fingere; hos
prosperare et evehere, illos contra adversari et affligere, Igitur et
misereri, et indignari, et angi, et laetari, omnemque humani animi
faciem pati, simili motu cordis et salo mentis, per omnes cogitationum
aestus fluctuare. Quae omnes turbellae tempestatesque procul a deorum
coelestium tranquillitate exsulant (Apuleius in libro De deo
Socratis). Num est in his verbis ulla dubitatio, quod non animorum
aliquas inferiores partes, sed ipsas daemonum mentes, quibus
rationalia sunt animalia, velut procellosum salum dixit passionum
tempestate turbari? ut ne hominibus quidem sapientibus comparandi
sint, qui hujusmodi perturbationibus animorum, a quibus humana non est
immunis infirmitas, etiam cum eas hujus vitae conditione patiuntur,
mente imperturbata resistunt, non eis cedentes ad aliquid approbandum
vel perpetrandum, quod exorbitet ab itinere sapientiae et lege
justitiae: sed stultis mortalibus et injustis, non corporibus, sed
moribus similes (ut non dicam deteriores, eo quo vetustiores et debita
poena insanabiles), ipsius quoque mentis, ut iste appellavit, salo
fluctuant; nec in veritate atque virtute, qua turbulentis et pravis
affectionibus repugnatur, ex ulla animi parte consistunt.
|
|