|
1. Duae sunt sententiae philosophorum, de his animi motibus, quae
Graeci PATE , nostri autem quidam, sicut Cicero (De Finibus,
lib. 3, cap. 20; Tuscul. Quaest. lib. 3, cap. 4; lib.
4, capp. 5, 6, alibique), perturbationes, quidam affectiones,
vel affectus , quidam vero, sicut iste de graeco expressius,
passiones vocant. Has ergo perturbationes, sive affectiones, sive
passiones quidam philosophi dicunt etiam in sapientem cadere, sed
moderatas rationique subjectas, ut eis leges quodammodo, quibus ad
necessarium redigantur modum, dominatio mentis imponat. Hoc qui
sentiunt, Platonici sunt sive Aristotelici, cum Aristoteles
discipulus Platonis fuerit, qui sectam Peripateticam condidit.
Aliis autem, sicut Stoicis, cadere ullas omnino hujuscemodi
passiones in sapientem non placet. Hos autem, id est Stoicos,
Cicero in libris de Finibus bonorum et malorum, verbis magis quam
rebus adversus Platonicos seu Peripateticos certare convincit:
quandoquidem Stoici nolunt bona appellare, sed commoda corporis et
externa; eo quod nullum bonum volunt esse hominis praeter virtutem,
tanquam artem bene vivendi, quae nonnisi in animo est. Haec autem
isti simpliciter et ex communi loquendi consuetudine appellant bona;
sed in comparatione virtutis, qua recte vivitur, parva et exigua. Ex
quo fit, ut ab utrisque quodlibet vocentur, seu bona, seu commoda,
pari tamen aestimatione pensentur, nec in hac quaestione Stoici
delectentur, nisi novitate verborum. Videtur ergo mihi etiam in hoc,
ubi quaeritur utrum accidant sapienti passiones animi, an ab eis sit
prorsus alienus, de verbis eos potius quam de rebus facere
controversiam. Nam et ipsos nihil hinc aliud quam Platonicos et
Peripateticos sentire existimo, quantum ad vim rerum attinet, non ad
vocabulorum sonum.
2. Ut enim alia omittam quibus id ostendam, ne longum faciam,
aliquid unum quod sit evidentissimum dicam. In libris quibus titulus
est Noctium Atticarum, scribit A. Gellius , vir elegantissimi
eloquii, et multae ac facundae scientiae, se navigasse aliquando cum
quodam philosopho nobili Stoico. Is philosophus, sicut latius et
uberius, quod ego breviter attingam, narrat A. Gellius (Lib.
19, cap. 1), cum illud navigium horribili coelo et mari
periculosissime jactaretur, vi timoris expalluit. Id animadversum est
ab eis qui aderant, quamvis in mortis vicinia, curiosissime attentis,
utrumne philosophus animo turbaretur. Deinde tempestate transacta,
mox ut securitas praebuit colloquendi vel etiam garriendi locum, quidam
ex his, quos navis illa portabat, dives luxuriosus Asiaticus
philosophum compellat, illudens quod extimuisset atque palluisset, cum
ipse mansisset intrepidus in eo quod impendebat exitio. At ille
Aristippi Socratici responsum retulit, qui cum in re simili eadem
verba ab homine simili audisset, respondit illum pro anima nequissimi
nebulonis merito non fuisse sollicitum, se autem pro Aristippi anima
timere debuisse. Hac illo divite responsione depulso, postea
quaesivit A. Gellius a philosopho, non exagitandi animo, sed
discendi, quaenam illa ratio esset pavoris sui. Qui ut doceret
hominem sciendi studio naviter accensum, protulit statim de sarcinula
sua Stoici Epicteti librum, in quo ea scripta essent, quae
congruerent decretis Zenonis et Chrysippi, quos fuisse Stoicorum
principes novimus. In eo libro se legisse dicit A. Gellius, hoc
Stoicis placuisse, quod animi visa, quas appellant phantasias, nec
in potestate est utrum et quando incidant animo; cum veniunt ex
terribilibus et formidabilibus rebus, necesse est etiam sapientis
animum moveant; ita ut paulisper vel pavescat metu, vel tristitia
contrahatur, tanquam his passionibus praevenientibus mentis et rationis
officium: nec ideo tamen in mente fieri opinionem mali, nec approbari
ista, eisque consentiri. Hoc enim esse volunt in potestate, idque
interesse censent inter animum sapientis et stulti, quod stulti animus
eisdem passionibus cedit, atque accommodat mentis assensum; sapientis
autem, quamvis eas necessitate patiatur, retinet tamen de his quae
appetere vel fugere rationabiliter debet, veram et stabilem inconcussa
mente sententiam. Haec ut potui, non quidem commodius A. Gellio,
sed certe brevius, et, ut puto, planius exposui, quae ille se in
Epieteti libro legisse commemorat, eum ex decretis Stoicorum dixisse
atque sensisse.
3. Quae si ita sunt, aut nihil, aut pene nihil distat inter
Stoicorum aliorumque philosophorum opinionem de passionibus et
perturbationibus animorum: utrique enim mentem rationemque sapientis ab
earum dominatione defendunt. Et ideo fortasse dicunt eas in sapientem
non cadere Stoici, quia nequaquam ejus sapientiam, qua utique sapiens
est, ullo errore obnubilant, aut labe subvertunt. Accidunt autem
animo sapientis, salva serenitate sapientiae, propter illa, quae
commoda vel incommoda appellant, quamvis ea nolint dicere bona vel
mala. Nam profecto si nihili penderet eas res ille philosophus, quas
amissurum se naufragio sentiebat, sicuti est vita ista salusque
corporis; non ita illud periculum perhorresceret, ut palloris etiam
testimonio proderetur. Verumtamen et illam poterat permotionem pati,
et fixam tenere mente sententiam, vitam illam salutemque corporis,
quorum amissionem minabatur tempestatis immanitas, non esse bona quae
illos, quibus inessent, facerent bonos, sicut facit justitia. Quod
autem aiunt ea nec bona appellanda esse, sed commoda; verborum
certamini, non rerum examini deputandum est. Quid enim interest,
utrum aptius bona vocentur, an commoda; dum tamen ne his privetur,
non minus Stoicus, quam Peripateticus pavescat et palleat; ea non
aequaliter appellando, sed aequaliter aestimando? Ambo sane, si
bonorum istorum seu commodorum periculis ad flagitium vel facinus
urgeantur, ut aliter ea retinere non possint, malle se dicunt haec
amittere quibus natura corporis salva et incolumis habetur, quam illa
committere quibus justitia violatur. Ita mens, ubi fixa est ista
sententia, nullas perturbationes, etiamsi accidant inferioribus animi
partibus, in se contra rationem praevalere permittit: quin imo eis
ipsa dominatur, eisque non consentiendo, sed potius resistendo regnum
virtutis exercet. Talem describit etiam Virgilius Aeneam, ubi ait:
Mens immota manet, lacrymae volvuntur inanes. (Aeneid. lib. 4,
vers. 449.)
|
|