|
Quod si quisquam dicit, non ex omnium, sed ex malorum daemonum numero
esse, quos poetae quorumdam hominum osores et amatores deos non procul
a veritate confingunt: hos enim dixit Apuleius, salo mentis per omnes
cogitationum aestus fluctuare: quomodo istud intelligere poterimus,
quando, cum hoc diceret, non quorumdam, id est malorum, sed omnium
daemonum medietatem propter acria corpora, inter deos et homines
describebat? Hoc enim ait fingere poetas, quod ex istorum daemonum
numero deos faciunt, et eis deorum nomina imponunt, et quibus
voluerint hominibus ex his amicos inimicosque distribuunt ficti carminis
impunita licentia; cum deos ab his daemonum moribus, et coelesti loco
et beatitudinis opulentia remotos esse perhibeant (De deo
Socratis). Haec est ergo fictio poetarum, deos dicere qui dii non
sunt, eosque sub deorum nominibus inter se decertare propter homines,
quos pro studio partium diligunt vel oderunt. Non procul autem a
veritate dicit hanc esse fictionem; quoniam deorum appellati vocabulis
qui dii non sunt, tales tamen describuntur daemones, quales sunt.
Denique hinc esse dicit Homericam illam Minervam, quae mediis
coetibus Graiūm cohibendo Achilli intervenit (Ibid.). Quod ergo
Minerva illa fuerit, poeticum vult esse figmentum; eo quod Minervam
deam putat, eamque inter deos, quos omnes bonos beatosque credit, in
alta aetheria sede collocat, procul a conversatione mortalium. Quod
autem aliquis daemon fuerit Graecis favens Trojanisque contrarius,
sicut alius adversus Graecos Trojanorum opitulator, quem Veneris seu
Martis nomine idem poeta commemorat, quos deos iste talia non agentes
in coelestibus habitationibus ponit; et hi daemones pro eis quos
amabant, contra eos quos oderant, inter se decertaverint, hoc non
procul a veritate poetas dixisse confessus est. De his quippe ista
dixerunt, quos hominibus simili motu cordis et salo mentis per omnes
cogitationum aestus fluctuare testatur, ut possent amores et odia, non
pro justitia, sed sicut populus similis eorum in venatoribus et
aurigis, secundum suarum studia partium, pro aliis adversus alios
exercere . Id enim videtur philosophus curasse Platonicus, ne, cum
haec a poetis canerentur, non a daemonibus mediis, sed ab ipsis diis,
quorum nomina poetae fingendo ponunt, fieri crederentur.
|
|