|
1. Haec et alia multa hujuscemodi, quae omnia commemorare nimis
longum est, fiebant ad commendandum unius Dei veri cultum, et
multorum falsorumque prohibendum. Fiebant autem simplici fide atque
fiducia pietatis, non incantationibus et carminibus nefariae
curiositatis arte compositis, quam vel magiam, vel detestabiliore
nomine goetiam, vel honorabiliore theurgiam vocant qui quasi conantur
ista discernere, et illicitis artibus deditos alios damnabiles, quos
et maleficos vulgus appellat (hos enim ad goetiam pertinere dicunt);
alios autem laudabiles videri volunt, quibus theurgiam deputant; cum
sint utrique ritibus fallacibus daemonum obstricti sub nominibus
angelorum .
2. Nam et Porphyrius quamdam quasi purgationem animae per
theurgiam, cunctanter tamen et pudibunda quodammodo disputatione
promittit; reversionem vero ad Deum hanc artem praestare cuiquam
negat: ut videas eum inter vitium sacrilegae curiositatis et
philosophiae professionem sententiis alternantibus fluctuare. Nunc
enim hanc artem tanquam fallacem et in ipsa actione periculosam et
legibus prohibitam, cavendam monet : nunc autem velut ejus
laudatoribus cedens, utilem dicit esse mundandae parti animae, non
quidem intellectuali, qua rerum intelligibilium percipitur veritas,
nullas habentium similitudines corporum; sed spirituali, qua
corporalium rerum capiuntur imagines . Hanc enim dicit per quasdam
consecrationes theurgicas, quas teletas vocant, idoneam fieri atque
aptam susceptioni spirituum et Angelorum, et ad videndos deos. Ex
quibus tamen theurgicis teletis fatetur intellectuali animae nihil
purgationis accedere, quod eam faciat idoneam ad videndum Deum suum,
et perspicienda ea quae vere sunt . Ex quo intelligi potest, qualium
deorum vel qualem visionem fieri dicat theurgicis consecrationibus, in
qua non ea videntur quae vere sunt. Denique animam rationalem, sive
quod magis amat dicere, intellectualem, in superna posse dicit
evadere, etiamsi quod ejus spirituale est, nulla theurgica fuerit arte
purgatum: porro autem a theurgo spiritualem purgari hactenus, ut non
ex hoc ad immortalitatem aeternitatemque perveniat. Quanquam itaque
discernat a daemonibus Angelos, aeria esse loca daemonum, aetheria
vel empyrea disserens Angelorum, et admoneat utendum alicujus daemonis
amicitia, quo subvectante vel paululum possit elevari a terra quisque
post mortem, aliam vero viam esse perhibeat ad Angelorum superna
consortia: cavendam tamen daemonum societatem expressa quodammodo
confessione testatur, ubi dicit animam post mortem luendo poenas,
cultum daemonum a quibus circumveniebatur horrescere; ipsamque
theurgiam, quam velut conciliatricem Angelorum deorumque commendat,
apud tales agere potestates negare non potuit, quae vel ipsae invideant
purgationi animae, vel artibus serviant invidorum, querelam de hac re
Chaldaei nescio cujus expromens: Conqueritur, inquit, vir in
Chaldaea bonus, purgandae animae magno in molimine frustratos sibi
esse successus, cum vir ad eadem potens tactus invidia adjuratas sacris
precibus potentias alligasset, ne postulata concederent. Ergo et
ligavit ille, inquit, et iste non solvit. Quo indicio dixit apparere
theurgiam esse tam boni conficiendi quam mali et apud deos et apud
homines disciplinam; pati etiam deos, et ad illas perturbationes
passionesque deduci, quas communiter daemonibus et hominibus Apuleius
attribuit, deos tamen ab eis aetheriae sedis altitudine separans, et
Platonis asserens in illa discretione sententiam.
|
|