|
Ecce nunc alius Platonicus, quem doctiorem ferunt, Porphyrius, per
nescio quam theurgicam disciplinam etiam ipsos deos obstrictos
passionibus et perturbationibus dicit: quoniam sacris precibus adjurari
terrerique potuerunt, ne praestarent animae purgationem, et ita
terreri ab eo qui imperabat malum, ut ab illo qui poscebat bonum, per
eamdem artem theurgicam solvi illo timore non possent, et ad dandum
beneficium liberari . Quis non videat haec omnia fallacium daemonum
esse commenta, nisi eorum miserrimus servus et a gratia veri
liberatoris alienus? Nam si haec apud deos agerentur bonos, plus ibi
utique valeret beneficus purgator animae, quam malevolus impeditor.
Aut si diis justis homo, pro quo agebatur, purgatione videbatur
indignus, non utique ab invido territi, nec, sicut ipse dicit, per
metum valentioris numinis impediti, sed judicio libero id negare
debuerunt. Mirum est autem, quod benignus ille Chaldaeus, qui
theurgicis sacris animam purgare cupiebat, non invenit aliquem
superiorem deum, qui vel plus terreret atque ad benefaciendum cogeret
territos deos, vel ab eis terrentem compesceret, ut libere
benefacerent: si tamen theurgo bono sacra defuerunt, quibus ipsos
deos, quos invocabat animae purgatores, prius ab illa timoris peste
purgaret. Quid enim causae est, cur deus potentior adhiberi possit a
quo terreantur, nec possit a quo purgentur? An invenitur deus qui
exaudiat invidum, et timorem diis incutiat ne benefaciant; nec
invenitur Deus qui exaudiat benevolum, et timorem diis auferat ut
benefaciant? O theurgia praeclara! o animae praedicanda purgatio!
ubi plus imperat immunda invidentia, quam impetrat pura beneficentia:
imo vero malignorum spirituum cavenda et detestanda fallacia, et
salutaris audienda doctrina. Quod enim qui has sordidas purgationes
sacrilegis ritibus operantur, quasdam mirabiliter pulchras, sicut iste
commemorat, vel Angelorum imagines vel deorum, tanquam purgato
spiritu vident (si tamen vel tale aliquid vident), illud est quod
Apostolus dicit, quoniam satanas transfigurat se velut angelum lucis
(II Cor. XI, 14). Ejus enim sunt illa phantasmata, qui
miseras animas multorum falsorumque deorum fallacibus sacris cupiens
irretire, et a vero veri Dei cultu, quo solo mundantur et sanantur,
avertere, sicut de Proteo dictum est,
|
Formas se vertit in omnes,
|
|
|
Virgil. Georg. lib. 4, vers. 411
|
hostiliter insequens, fallaciter subveniens, utrobique nocens.
|
|