|
1. Melius sapuit iste Porphyrius, cum ad Anebontem scripsit
Aegyptium, ubi consulenti similis et quaerenti, et prodit artes
sacrilegas et evertit. Et ibi quidem omnes daemones reprobat, quos
dicit ob imprudentiam trahere humidum vaporem, et ideo non in aethere,
sed in aere esse sub luna, atque in ipso lunae globo: verumtamen non
audet omnes fallacias et malitias et ineptias, quibus merito movetur,
omnibus daemonibus dare. Quosdam namque benignos daemones more
appellat aliorum, cum omnes generaliter imprudentes esse fateatur.
Miratur autem quod non solum dii alliciantur victimis, sed etiam
compellantur atque cogantur facere quod homines volunt: et si corpore
et incorporalitate dii a daemonibus distinguntur, quomodo deos esse
existimandum sit solem et lunam, et visibilia caetera in coelo, quae
corpora esse non dubitat; et si dii sunt, quomodo alii benefici, alii
malefici esse dicantur; et quomodo incorporabilibus, cum sint
corporei, conjungantur. Quaerit etiam veluti dubitans, utrum in
divinantibus et quaedam mira facientibus animae sint potentiores , an
aliqui spiritus extrinsecus veniant, per quos haec valeant. Et potius
venire extrinsecus conjicit, eo quod lapidibus et herbis adhibitis, et
alligent quosdam, et aperiant clausa ostia, vel aliquid ejusmodi
mirabiliter operentur. Unde dicit alios opinari esse quoddam genus,
cui exaudire sit proprium, natura fallax, omniforme, multimodum,
simulans deos et daemones et animas defunctorum; et hoc esse quod
efficiat haec omnia quae videntur bona esse vel prava; caeterum circa
ea quae vere bona sunt nihil opitulari, imo vero ista nec nosse, sed
et male conciliare, et insimulare atque impedire nonnunquam virtutis
sedulos sectatores, et plenum esse temeritatis et fastus, gaudere
nidoribus, adulationibus capi, et caetera quae de hoc genere fallacium
malignorumque spirituum, qui extrinsecus in animam veniunt, humanosque
sensus sopitos vigilantesve deludunt, non tanquam sibi persuasa
confirmat, sed tam tenuiter suspicatur aut dubitat, ut haec alios
asserat opinari. Difficile quippe fuit tanto philosopho cunctam
diabolicam societatem vel nosse, vel fidenter arguere, quam quaelibet
anicula christiana nec nosse cunctatur , et liberrime detestatur.
Nisi forte iste, et ipsum, ad quem scribit, Anebontem tanquam
talium sacrorum praeclarissimum antistitem, et alios talium operum
tanquam divinorum et ad deos colendos pertinentium admiratores
verecundatur offendere.
2. Sequitur tamen, et ea velut inquirendo commemorat, quae sobrie
considerata tribui non possunt nisi malignis et fallacibus
potestatibus. Quaerit enim cur tanquam melioribus invocatis, quasi
pejoribus imperetur, ut injusta hominis praecepta exsequantur: cur
attrectatum re venerea non exaudiant imprecantem, cum ipsi ad incestos
quosque concubitus quoslibet ducere non morentur: cur animantibus suos
antistites oportere abstinere denuntient, ne vaporibus profecto
corporeis polluantur, ipsi vero et aliis vaporibus illiciantur et
nidoribus hostiarum; cumque a cadaveris contactu prohibeatur
inspector, plerumque illa cadaveribus celebrentur: quid sit, quod non
daemoni vel alicui animae defuncti, sed ipsi soli et lunae aut
cuicumque coelestium, homo vitio cuilibet obnoxius intendit minas,
eosque territat falso, ut eis extorqueat veritatem. Nam et coelum se
collidere comminatur, et caetera similia homini impossibilia, ut illi
dii tanquam insipientissimi pueri falsis et ridiculis comminationibus
territi, quod imperatur efficiant . Dicit etiam scripsisse
Chaeremonem quemdam, talium sacrorum vel potius sacrilegiorum
peritum, ea quae apud Aegyptios sunt celebrata rumoribus, vel de
Iside, vel de Osiride marito ejus, maximam vim habere cogendi deos,
ut faciant imperata, quando ille qui carminibus cogit, ea se prodere
vel evertere comminatur, ubi se etiam Osiridis membra dissipaturum
terribiliter dicit, si facere jussa neglexerint. Haec atque hujusmodi
vana et insana hominem diis minari, nec quibuslibet, sed ipsis
coelestibus et siderea luce fulgentibus, nec sine effectu, sed
violenta potestate cogentem, atque his terroribus ad facienda quae
voluerit perducentem, merito Porphyrius admiratur: imo vero sub
specie mirantis et causas rerum talium requirentis, dat intelligi illos
haec agere spiritus, quorum genus superius sub aliorum opinatione
descripsit, non, ut ipse posuit, natura, sed vitio fallaces, qui
simulant deos et animas defunctorum, daemones autem non, ut ait ipse,
simulant, sed plane sunt. Et quod ei videtur herbis et lapidibus et
animantibus et sonis certis quibusdam ac vocibus, et figurationibus
atque figmentis, quibusdam etiam observatis in coeli conversione
motibus siderum, fabricari in terra ab hominibus potestates idoneas
variis effectibus exsequendis; totum hoc ad eosdem ipsos daemones
pertinet ludificatores animarum sibimet subditarum, et voluptuaria sibi
ludibria de hominum erroribus exhibentes. Aut ergo revera dubitans et
inquirens ista Porphyrius, ea tamen commemorat, quibus convincantur
et redarguantur, nec ad eas potestates quae nobis ad beatam vitam
capessendam favent, sed ad deceptores daemones pertinere monstrentur:
aut, ut meliora de philosopho suspicemur, eo modo voluit hominem
Aegyptium talibus erroribus deditum, et aliqua magna se scire
opinantem, non superba quasi auctoritate doctoris offendere, nec
aperte adversantis altercatione turbare, sed quasi quaerentis et
discere cupientis humilitate ad ea cogitanda convertere, et quam sint
contemnenda vel etiam devitanda monstrare. Denique prope ad epistolae
finem petit se ab eo doceri, quae sit ad beatitudinem via ex Aegyptia
sapientia. Caeterum illos quibus conversatio cum diis ad hoc esset,
ut ob inveniendum fugitivum vel praedium comparandum, vel propter
nuptias vel mercaturam vel quid hujusmodi, mentem divinam
inquietarent, frustra eos videri dicit coluisse sapientiam. Illa
etiam ipsa numina cum quibus conversarentur, etsi de caeteris rebus
vera praedicerent, quoniam tamen de beatitudine nihil cautum nec satis
idoneum monerent, nec deos illos esse, nec benignos daemones, sed aut
illum qui dicitur fallax, aut humanum omne commentum.
|
|