|
1. Quibus igitur Angelis de beata et sempiterna vita credendum esse
censemus? utrum eis qui se religionis ritibus coli volunt, sibi sacra
et sacrificia flagitantes a mortalibus exhiberi; an eis qui hunc omnem
cultum uni Deo creatori omnium deberi dicunt, eique reddendum vera
pietate praecipiunt, cujus et ipsi contemplatione beati sunt, et nos
futuros esse promittunt? Illa namque visio Dei tantae pulchritudinis
visio est, et tanto amore dignissima, ut sine hac quibuslibet aliis
bonis praeditum atque abundantem, non dubitet Plotinus infelicissimum
dicere (Enneadis 1 lib. 6, cap. 7). Cum ergo ad hunc unum
quidam Angeli, quidam vero ad se ipsos latria colendos signis
mirabilibus excitent; et hoc ita ut illi istos coli prohibeant, isti
autem illum prohibere non audeant; quibus potius sit credendum,
respondeant Platonici, respondeant quicumque philosophi, respondeant
theurgi, vel potius periurgi : hoc enim sunt illae omnes artes
vocabulo digniores. Postremo respondeant homines, si ullus naturae
suae sensus, quo rationales creati sunt, ex aliqua parte vivit in
eis: respondeant, inquam, eisne sacrificandum sit diis vel angelis
qui sibi sacrificari jubent, an illi uni, cui jubent hi qui et sibi et
istis prohibent? Si nec illi nec isti ulla miracula facerent, sed
tantum praeciperent, alii quidem ut sibi sacrificaretur, alii vero id
vetarent, sed uni tantum juberent Deo; satis deberet pietas ipsa
discernere quid horum de fastu superbiae, quid de vera religione
descenderet. Plus etiam dicam: si tantum hi mirabilibus factis
humanas permoverent mentes, qui sacrificia sibi expetunt, illi autem
qui hoc prohibent, et uni tantum Deo sacrificari jubent, nequaquam
ista visibilia miracula facere dignarentur; profecto non sensu
corporis, sed ratione mentis praeponenda eorum esset auctoritas: cum
vero Deus id egerit ad commendanda eloquia veritatis suae, ut per
istos immortales nuntios, non sui fastum, sed majestatem illius
praedicantes, faceret majora, certiora, clariora miracula, ne
infirmis piis illi qui sacrificia sibi expetunt, falsam religionem
facilius persuaderent, eo quod sensibus eorum quaedam stupenda
monstrarent; quem tandem ita desipere libeat, ut non vera eligat quae
sectetur, ubi et ampliora invenit quae miretur?
2. Illa quippe miracula deorum gentilium, quae commendat historia,
non ea dico quae intervallis temporum occultis ipsius mundi causis,
verumtamen sub divina providentia constitutis et ordinatis monstrosa
contingunt; quales sunt inusitati partus animalium, et coelo terraque
rerum insolita facies, sive tantum terrens, sive etiam nocens, quae
procurari atque mitigari daemoniacis ritibus fallacissima eorum astutia
perhibentur: sed ea dico, quae vi ac potestate eorum fieri satis
evidenter apparet, ut est quod effigies deorum Penatium quas de Troja
Aeneas fugiens advexit, de loco in locum migrasse referuntur ; quod
cotem Tarquinius novacula secuit ; quod Epidaurius serpens
Aesculapio naviganti Romam comes adhaesit ; quod navim qua simulacrum
matris Phrygiae vehebatur, tantis hominum boumque conatibus immobilem
redditam, una muliercula zona alligatam , ad suae pudicitiae
testimonium movit et traxit ; quod virgo Vestalis , de cujus
corruptione quaestio vertebatur, aqua impleto cribro de Tiberi, neque
perfluente, abstulit controversiam. Haec ergo atque alia hujusmodi
nequaquam illis quae in populo Dei facta legimus, virtute ac
magnitudine conferenda sunt: quanto minus ea quae illorum quoque
populorum, qui tales deos coluerunt, legibus judicata sunt prohibenda
atque plectenda, magica scilicet vel theurgica? quorum pleraque specie
tenus mortalium sensus imaginaria ludificatione decipiunt, quale est
lunam deponere, donec suppositas, ut ait Lucanus, propior despumet
in herbas (Phars. l. 6, vers. 503) quaedam vero etsi
nonnullis piorum factis videantur opere coaequari, finis ipse quo
discernuntur, incomparabiliter haec nostra ostendit excellere. Illis
enim multi tanto minus sacrificiis colendi sunt, quanto magis haec
expetunt: his vero unus commendatur Deus, qui se nullis talibus
indigere, et Scripturarum suarum testificatione, et eorumdem postea
sacrificiorum remotione demonstrat. Si ergo angeli sibi expetunt
sacrificium, praeponendi eis sunt illi qui non sibi, sed Deo creatori
omnium, cui serviunt. Hinc enim ostendunt quam sincero amore nos
diligunt, quando per sacrificium non sibi, sed ei nos subdere volunt,
cujus et ipsi contemplatione beati sunt, et ad eum nos pervenire, a
quo ipsi non recesserunt. Si autem angeli qui non uni, sed plurimis
sacrificia fieri volunt, non sibi, sed eis diis volunt, quorum deorum
angeli sunt; etiam sic eis praeponendi sunt illi qui unius Dei deorum
Angeli sunt, cui sacrificari sic jubent, ut alicui alteri vetent;
cum eorum nullus huic vetet, cui uni isti sacrificari jubent. Porro
si, quod magis indicat eorum superba fallacia, nec boni, nec bonorum
deorum angeli sunt, sed daemones mali, qui non unum solum ac summum
Deum, sed se ipsos sacrificiis coli volunt; quod majus quam unius
Dei contra eos eligendum est praesidium, cui serviunt Angeli boni,
qui non sibi, sed illi jubent ut sacrificio serviamus, cujus nos ipsi
sacrificium esse debemus?
|
|