|
An dicet aliquis ista falsa esse miracula, nec fuisse facta, sed
mendaciter scripta? Quisquis hoc dicit, si de his rebus negat omnino
ullis litteris esse credendum, potest etiam dicere nec deos ullos
curare mortalia. Non enim se aliter colendos esse persuaserunt, nisi
mirabilium operum effectibus, quorum et historia gentium testis est,
quarum dii se ostentare mirabiles potius quam utiles ostendere
potuerunt. Unde hoc opere nostro, cujus hunc jam decimum librum
habemus in manibus, non eos suscepimus refellendos, qui vel ullam esse
vim divinam negant, vel humana non curare contendunt; sed eos qui
nostro Deo conditori sanctae et gloriosissimae civitatis deos suos
praeferunt, nescientes eum ipsum esse etiam mundi hujus visibilis et
mutabilis invisibilem et incommutabilem conditorem, et vitae beatae non
de his quae condidit, sed de se ipso verissimum largitorem. Ejus enim
propheta veracissimus ait, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est
(Psal. LXXII, 28). De fine namque boni inter philosophos
quaeritur, ad quod adipiscendum omnia officia referenda sunt. Nec
dixit iste, Mihi autem divitiis abundare, bonum est; aut insigniri
purpura et sceptro, vel diademate excellere; aut, quod nonnulli etiam
philosophorum dicere non erubuerunt, Mihi voluptas corporis bonum
est; aut, quod melius velut meliores dicere visi sunt, Mihi virtus
animi mei bonum est: sed, Mihi, inquit, adhaerere Deo, bonum
est. Hoc eum docuerat, cui uni tantummodo sacrificandum sancti quoque
Angeli ejus miraculorum etiam contestatione monuerunt . Unde et ipse
sacrificium ejus factus erat, cujus igne intelligibili correptus
ardebat, et in ejus ineffabilem incorporeumque complexum sancto
desiderio ferebatur. Porro autem si multorum deorum cultores
(qualescumque deos suos esse arbitrentur) ab eis facta esse miracula,
vel civilium rerum historiae, vel libris magicis, sive; quod
honestius putant, theurgicis credunt; quid causae est, cur illis
Litteris nolint credere, ista facta esse, quibus tanto major debetur
fides, quanto super omnes est magnus, cui uni soli sacrificandum esse
praecipiunt?
|
|