|
Qui autem putant haec visibilia sacrificia diis aliis congruere, illi
vero tanquam invisibili invisibilia, et majora majori, meliorique
meliora, qualia sunt purae mentis et bonae voluntatis officia;
profecto nesciunt, haec ita esse signa illorum, sicut verba sonantia
signa sunt rerum. Quocirca, sicut orantes atque laudantes ad eum
dirigimus significantes voces, cui res ipsas in corde quas significamus
offerimus: ita sacrificantes non alteri visibile sacrificium offerendum
esse noverimus, quam illi cujus in cordibus nostris invisibile
sacrificium nos ipsi esse debemus. Tunc nobis favent, nobisque
congaudent, atque ad hoc ipsum nos pro suis viribus adjuvant Angeli
quique Virtutesque superiores et ipsa bonitate ac pietate potentiores.
Si autem illis haec exhibere voluerimus, non libenter accipiunt, et
cum ad homines ita mittuntur, ut eorum praesentia sentiatur,
apertissime vetant. Sunt exempla in Litteris sanctis. Putaverunt
quidam deferendum Angelis honorem, vel adorando, vel sacrificando,
qui debetur Deo, et eorum sunt admonitione prohibiti, jussique hoc ei
deferre, cui uni fas esse noverunt (Judic. XIII, 16; Apoc.
XXII, 8, 9) Imitati sunt Angelos sanctos etiam sancti homines
Dei. Nam Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo
sanitatis putati sunt dii, eisque Lycaonii immolare victimas
voluerunt; quod a se humili pietate removentes, eis in quem crederent
annuntiaverunt Deum (Act. XIV). Nec ob aliud fallaces illi
superbe sibi hoc exigunt, nisi quia vero Deo deberi sciunt. Non enim
revera, ut ait Porphyrius et nonnulli putant, cadaverinis nidoribus,
sed divinis honoribus gaudent. Copiam vero nidorum magnam habent
undique, et si amplius vellent, ipsi sibi poterant exhibere. Qui
ergo divinitatem sibi arrogant spiritus, non cujuslibet corporis fumo,
sed supplicantis animo delectantur, cui decepto subjectoque
dominentur, intercludentes iter ad Deum verum, ne sit homo illius
sacrificium, dum sacrificatur cuipiam praeter illum.
|
|