|
Moderatis autem praefinitisque temporibus, etiam potestas permissa
daemonibus, ut hominibus quos possident excitatis, inimicitias
adversus Dei civitatem tyrannice exerceant, sibique sacrificia non
solum ab offerentibus sumant, et a volentibus expetant, verum etiam ab
invitis persequendo violenter extorqueant, non solum perniciosa non
est, sed etiam utilis invenitur Ecclesiae , ut martyrum numerus
impleatur (Avoc. VI, 11): quos civitas Dei tanto clariores et
honoratiores cives habet, quanto fortius adversus impietatis peccatum
etiam usque ad sanguinem certant. Hos multo elegantius, si
ecclesiastica loquendi consuetudo pateretur, nostros Heroas
vocaremus. Hoc enim nomen a Junone dicitur tractum, quod graece
Juno ERA appellatur; et ideo nescio quis filius ejus secundum
Graecorum fabulas, Heros fuerit nuncupatus: hoc videlicet veluti
mysticum significante fabula, quod aer Junoni deputetur, ubi volunt
cum daemonibus heroas habitare, quo nomine appellant alicujus meriti
animas defunctorum. Sed a contrario martyres nostri heroes
nuncuparentur, si, ut dixi, usus ecclesiastici sermonis admitteret;
non quod eis esset cum daemonibus in aere societas, sed quod eosdem
daemones, id est, aerias vincerent potestates; et in eis ipsam,
quidquid putatur significare, Junonem, quae non usquequaque
inconvenienter a poetis inducitur inimica virtutibus, et coelum
petentibus viris fortibus invida. Sed rursus ei succumbit infeliciter
ceditque Virgilius, ut cum apud eum illa dicat,
|
Aeneid. lib. 7, vers. 310
|
ipsum Aenean admoneat Helenus quasi consilio religioso, et dicat,
|
Junoni cane vota libens, dominamque potentem
Supplicibus supera donis.
|
|
|
Aeneid. lib. 3, vers. 438, 439
|
Ex qua opinione Porphyrius, quamvis non ex sua sententia, sed ex
aliorum, bonum dicit deum vel genium non venire in hominem, nisi malus
fuerit ante placatus : tanquam fortiora sint apud eos numina mala quam
bona; quandoquidem mala impediunt adjutoria bonorum, nisi eis placata
dent lecum, malisque nolentibus bona prodesse non possunt; nocere
autem mala possunt, non sibi valentibus resistere bonis. Non est ista
verae veraciterque sanctae religionis via: non sic Junonem, hoc est
aerias potestates piorum virtutibus invidentes, nostri martyres
vincunt. Non omnino, si dici usitate posset, heroes nostri
supplicibus donis, sed virtutibus divinis Heram superant. Commodius
quippe Scipio Africanus est cognominatus, quod virtute Africam
vicerit, quam si hostes donis placasset, ut parcerent.
|
|