|
Dicit etiam Porphyrius divinis oraculis fuisse responsum, non nos
purgari lunae teletis atque solis: ut hinc ostenderetur nullorum deorum
teletis hominem posse purgari. Cujus enim teletae purgant, si lunae
solisque non purgant, quos inter coelestes deos praecipuos habent?
Denique eodem dicit oraculo expressum, principia posse purgare; ne
forte cum dictum esset non purgare teletas solis et lunae, alicujus
alterius dei de turba valere ad purgandum teletae crederentur. Quae
autem dicat esse principia tanquam Platonicus, novimus. Dicit enim
Deum Patrem et Deum Filium, quem graece appellat paternum
intellectum, vel paternam mentem : de Spiritu autem sancto, aut
nihil, aut non aperte aliquid dicit: quamvis quem alium dicat horum
medium, non intelligo. Si enim tertiam, sicut Plotinus, ubi de
tribus principalibus substantiis disputat (Enneadis 5 lib. 1),
animae naturam etiam iste vellet intelligi, non utique diceret horum
medium, id est Patris et Filii medium. Postponit quippe Plotinus
animae naturam paterno intellectui (Ibid., cap. 6, et alibi):
iste autem cum dicit medium, non postponit, sed interponit. Et
nimirum hoc dixit ut potuit, sive ut voluit, quod nos Spiritum
sanctum, nec Patris tantum, nec Filii tantum, sed utriusque
Spiritum dicimus. Liberis enim verbis loquuntur philosophi, nec in
rebus ad intelligendum difficillimis offensionem religiosarum aurium
pertimescunt. Nobis autem ad certam regulam loqui fas est, ne
verborum licentia etiam de rebus quae his significantur, impiam gignat
opinionem.
|
|