CAPUT XXV. Omnes sanctos et sub Legis tempore, et sub prioribus saeculis, in sacramento et fide Christi justificatos fuisse.

Hujus sacramenti fide etiam justi antiqui mundari pie vivendo potuerunt, non solum antequam lex populo Hebraeo daretur (neque enim eis praedicator Deus vel Angeli defuerunt), sed ipsius quoque legis temporibus, quamvis in figuris rerum spiritualium habere videretur promissa carnalia, propter quod vetus dicitur Testamentum. Nam et Prophetae tunc erant, per quos, sicut per Angelos, eadem promissio praedicata est: et ex illorum numero erat, cujus tam magnam divinamque sententiam de boni humani fine paulo ante commemoravi, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est. In quo plane psalmo duorum Testamentorum, quae dicuntur vetus et novum, satis est declarata distinctio. Propter carnales enim terrenasque promissiones, cum eas impiis abundare perspiceret, dicit pedes suos pene fuisse commotos, et effusos in lapsum propemodum gressus suos, tanquam frustra Deo ipse servisset, cum ea felicitate, quam de illo exspectabat, contemptores ejus florere perspiceret; seque in rei hujus inquisitione laborasse, volentem cur ita esset apprehendere, donec intraret in sanctuarium Dei, et intelligeret in novissima eorum, qui felices videbantur erranti. Tunc eos intellexit in eo quod se extulerunt, sicut dicit, fuisse dejectos, et defecisse ac perisse propter iniquitates suas; totumque illud culmen temporalis felicitatis ita eis factum tanquam somnium evigilantis, qui se repente invenit suis quae somniabat fallacibus gaudiis destitutum. Et quoniam in hac terra vel civitate terrena magni sibi videbantur, Domine, inquit, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges. Quod huic tamen utile fuerit, etiam ipsa terrena nonnisi ab uno vero Deo quaerere, in cujus potestate sunt omnia, satis ostendit, ubi ait, Velut pecus factus sum apud te, et ego semper tecum. Velut pecus dixit, utique non intelligens. Ea quippe a te desiderare debui, quae mihi cum impiis non possunt esse communia; non ea quibus eos cum abundare cernerem, putavi me incassum tibi servisse, quando et illi haec haberent, qui tibi servire noluissent. Tamen ego semper tecum, qui etiam in talium rerum desiderio deos alios non quaesivi. Ac per hoc sequitur: Tenuisti manum dexterae meae , et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me: tanquam ad sinistram cuncta illa pertineant, quae abundare apud impios cum vidisset, pene collapsus est. Quid enim mihi est, inquit, in coelo? et a te quid volui super terram? Reprehendit se ipsum, justeque sibi displicuit: quia cum tam magnum bonum haberet in coelo (quod post intellexit), rem transitoriam, fragilem, et quodammodo luteam felicitatem a suo Deo quaesivit in terra. Defecit, inquit, cor meum et caro mea, Deus cordis mei: defectu utique bono ab inferioribus ad superna. Unde in alio psalmo dicitur: Desiderat et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Item in alio: Defecit in salutare tuum anima mea (Psal. CXVIII, 81). Tamen cum de utroque dixisset, id est de corde et carne deficiente, non subjecit, Deus cordis et carnis meae; sed, Deus cordis mei. Per cor quippe caro mundatur. Unde dicit Dominus: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt (Matth. XXIII, 26). Partem deinde suam dicit ipsum Deum, non aliquid ab eo, sed ipsum: Deus, inquit, cordis mei, et pars mea Deus in saecula: quod inter multa quae ab hominibus eliguntur, ipse illi placuerit eligendus. Quia ecce, inquit, qui longe se faciunt a te, peribunt: perdidisti omnem qui fornicatur abs te; hoc est, qui multorum deorum vult esse prostibulum. Unde sequitur illud, propter quod et caetera de eodem psalmo dicenda visa sunt: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est: non longe ire, non per plurima fornicari. Adhaerere autem Deo tunc perfectum erit, cum totum quod liberandum est, fuerit liberatum. Nunc vero fit illud quod sequitur: Ponere in Deo spem meam. Spes enim quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? ait Apostolus. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). In hac autem spe nunc constituti agamus quod sequitur, et simus nos quoque pro modulo nostro angeli Dei, id est nuntii ejus, annuntiantes ejus voluntatem, et gloriam gratiamque laudantes. Unde cum dixisset, Ponere in Deo spem meam: ut annuntiem, inquit, omnes laudes tuas in portis filiae Sion (Psal. LXXII). Haec est gloriosissima civitas Dei; haec unum Deum novit et colit: hanc Angeli sancti annuntiaverunt, qui nos ad ejus societatem invitaverunt, civesque suos in illa esse voluerunt; quibus non placet ut eos colamus tanquam nostros deos, sed cum eis et illorum et nostrum Deum; nec eis sacrificemus, sed cum ipsis sacrificium Deo simus. Nullo itaque dubitante, qui haec deposita maligna obstinatione considerat, omnes immortales beati, qui nobis non invident (neque enim, si inviderent, essent beati), sed potius nos diligunt, ut et nos cum ipsis beati simus; plus nobis favent, plus adjuvant, quando unum Deum cum illis colimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quam si eos ipsos per sacrificia coleremus.