|
Nescio quomodo (quantum mihi videtur) amicis suis theurgis
erubescebat Porphyrius. Nam ista utcumque sapiebat, sed contra
multorum deorum cultum non libere defendebat . Et angelos quippe alios
esse dixit, qui deorsum descendentes hominibus theurgicis divina
pronuntient; alios autem qui in terris ea quae Patris sunt, et
altitudinem ejus profunditatemque declarent. Num igitur hos angelos,
quorum ministerium est declarare voluntatem Patris, credendum est
velle nos subdi, nisi ei cujus nobis annuntiant voluntatem? Unde
optime admonet etiam ipse Platonicus, imitandos eos potius quam
invocandos. Non itaque debemus metuere, ne immortales et beatos uni
Deo subditos non eis sacrificando offendamus. Quod enim nonnisi uni
vero Deo deberi sciunt, cui et ipsi adhaerendo beati sunt, procul
dubio neque per ullam significantem figuram, neque per ipsam rem quae
sacramentis significatur, sibi exhiberi volunt. Daemonum est haec
arrogantia superborum atque miserorum, a quibus longe diversa est
pietas subditorum Deo, nec aliunde quam illi cohaerendo beatorum. Ad
quod bonum percipiendum etiam nobis sincera benignitate oportet ut
faveant, neque sibi arrogent quo eis subjiciamur; sed eum annuntient,
sub quo eis in pace sociemur. Quid adhuc trepidas, o philosophe,
adversus potestates et veris virtutibus et veri Dei muneribus invidas
habere liberam vocem? Jam distinxisti angelos qui Patris annuntiant
voluntatem, ab eis angelis qui ad theurgos homines , nescio qua
deducti arte, descendunt. Quid adhuc eos honoras, ut dicas
pronuntiare divina? Quae tandem divina pronuntiant, qui non
voluntatem Patris nuntiant? Nempe illi sunt, quos sacris precibus
invidus alligavit, ne praestarent animae purgationem; nec a bono, ut
dicis, purgare cupiente ab illis vinculis solvi et suae potestati reddi
potuerunt. Adhuc dubitas haec maligna esse daemonia; vel te fingis
fortasse nescire, dum non vis theurgos offendere, a quibus curiositate
deceptus, ista perniciosa et insana pro magno beneficio didicisti ?
Audes istam invidam, non potentiam, sed pestilentiam, et non dicam
dominam, sed quo tu fateris, ancillam potius invidorum, isto aere
transcenso levare in coelum, et inter deos vestros etiam sidereos
collocare, vel ipsa quoque sidera his opprobriis infamare?
|
|