|
Sed non est nobis ullus cum his excellentioribus philosophis in hac
quaestione conflictus. Viderunt enim, suisque litteris multis modis
copiosissime mandaverunt, hinc illos, unde et nos, fieri beatos,
objecto quodam lumine intelligibili, quod Deus est illis, et aliud
est quam illi, a quo illustrantur, ut clareant, atque ejus
participatione perfecti beatique subsistant. Saepe multumque Plotinus
asserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse
universitatis animam, aliunde beatum esse quam nostram: idque esse
lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est, et quo intelligibiliter
illuminante intelligibiliter lucet. Dat etiam similitudinem ad illa
incorporea de his coelestibus conspicuis amplisque corporibus, tanquam
ille sit sol, et ipsa sit luna. Lunam quippe solis objectu illuminari
putant. Dicit ergo ille magnus Platonicus, animam rationalem (sive
potius intellectualis dicenda sit, ex quo genere etiam immortalium
beatorumque animas esse intelligit, quos in coelestibus sedibus
habitare non dubitat) non habere supra se naturam nisi Dei, qui
fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est: nec aliunde illis
supernis praeberi vitam beatam, et lumen intelligentiae veritatis,
quam unde praebetur et nobis; consonans Evangelio, ubi legitur,
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in
testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent
per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de
lumine. Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in
hunc mundum. In qua differentia satis ostenditur, animam rationalem
vel intellectualem, qualis erat in Joanne, sibi lumen esse non
posse, sed alterius veri luminis participatione lucere. Hoc et ipse
Joannes fatetur, ubi ei perhibens testimonium dicit: Nos omnes de
plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 6-9, 16).
|
|