|
1. Praedicas Patrem et ejus Filium, quem vocas paternum
intellectum seu mentem; et horum medium, quem putamus te dicere
Spiritum sanctum, et more vostro appellas tres deos . Ubi, etsi
verbis indisciplinatis utimini, videtis tamen qualitercumque et quasi
per quaedam tenuis imaginationis umbracula, quo nitendum sit: sed
incarnationem incommutabilis Filii Dei, qua salvamur, ut ad illa
quae credimus, vel ex quantulacumque parte intelligimus, venire
possimus, non vultis agnoscere. Itaque videtis utcumque, etsi de
longinquo, etsi acie caligante, patriam in qua manendum est; sed viam
qua eundum est, non tenetis. Confiteris tamen gratiam, quandoquidem
ad Deum per virtutem intelligentiae pervenire, paucis dicis esse
concessum. Non enim dicis, Paucis placuit; vel, Pauci voluerunt:
sed cum dicis esse concessum, procul dubio Dei gratiam, non hominis
sufficientiam confiteris. Uteris etiam hoc verbo apertius, ubi,
Platonis sententiam sequens, nec ipse dubitas, in hac vita hominem
nullo modo ad perfectionem sapientiae pervenire, secundum intellectum
tamen viventibus omne quod deest, providentia Dei et gratia, post
hanc vitam posse compleri. O si cognovisses Dei gratiam per Jesum
Christum Dominum nostrum, ipsamque ejus incarnationem, qua hominis
animam corpusque suscepit, summum esse exemplum gratiae videri
potuisses. Sed quid faciam? Scio me frustra loqui mortuo: sed
quantum ad te attinet; quantum autem ad eos, qui te magnipendunt, et
te vel qualicumque amore sapientiae, vel curiositate artium, quas non
debuisti discere, diligunt, quos potius in tua compellatione
alloquor, fortasse non frustra. Gratia Dei non potuit gratius
commendari, quam ut ipse unicus Dei Filius in se incommutabiliter
manens indueret hominem , et spem dilectionis suae daret hominibus,
homine medio, quo ad illum ab hominibus veniretur, qui tam longe erat
immortalis a mortalibus, incommutabilis a commutabilibus, justus ab
impiis, beatus a miseris. Et quia naturaliter indidit nobis, ut
beati immortalesque esse cupiamus, manens beatus, suscipiensque
mortalem, ut nobis tribueret quod amamus, perpetiendo docuit
contemnere quod timemus.
2. Sed huic veritati ut possetis acquiescere, humilitate opus erat,
quae cervici vestrae difficillime persuaderi potest. Quid enim
incredibile dicitur, praesertim vobis qui talia sapitis, quibus ad hoc
credendum vos ipsos admonere debeatis; quid, inquam, vobis
incredibile dicitur, cum Deus dicitur assumpsisse humanam animam et
corpus? Vos certe tantum tribuitis animae intellectuali, quae anima
utique humana est, ut eam consubstantialem paternae illi menti, quem
Dei Filium confitemini, fieri posse dicatis. Quid ergo incredibile
est, si aliqua una intellectualis anima modo quodam ineffabili et
singulari pro multorum salute suscepta est? Corpus vero animae
cohaerere, ut homo totus et plenus sit, natura nostra ipsa teste
cognoscimus. Quod nisi utitatissimum esset, hoc profecto esset
incredibilius: facilius quippe in fidem recipiendum est, etsi humanum
divino, etsi mutabilem incommutabili, tamen spiritum spiritui, aut,
ut verbis utar quae in usu habetis, incorporeum incorporeo quam corpus
incorporeo cohaerere. An forte vos offendit inusitatus corporis partus
ex virgine? Neque hoc debet offendere, imo potius ad pietatem
suscipiendam debet adducere, quod mirabilis mirabiliter natus est. An
vero quod ipsum corpus morte depositum, et in melius resurrectione
mutatum, jam incorruptibile, neque mortale in superna subvexit? Hoc
fortasse credere recusatis, intuentes Porphyrium in his ipsis libris,
ex quibus multa posui, quos de regressu animae scripsit, tam crebro
praecipere, omne corpus esse fugiendum, ut anima possit beata
permanere cum Deo. Sed ipse potius ista sentiens corrigendus fuit,
praesertim cum de anima mundi hujus visibilis et tam ingentis corporeae
molis, cum illo tam incredibilia sapiatis. Platone quippe auctore
(In Timaeo), animal esse dicitis mundum, et animal beatissimum,
quod vultis esse etiam sempiternum. Quomodo ergo nec unquam solvetur a
corpore, nec unquam carebit beatitudine, si ut anima beata sit,
corpus est omne fugiendum? Solem quoque istum et caetera sidera, non
solum in libris vestris corpora esse fatemini, quod vobiscum omnes
homines et conspicere non cunctantur, et dicere: verum etiam altiore,
ut putatis, peritia, haec esse animalia beatissima perhibetis, et cum
his corporibus sempiterna. Quid ergo est, quod cum vobis fides
christiana suadetur, tunc obliviscimini, aut ignorare vos fingitis,
quid disputare aut docere soleatis? Quid causae est cur, propter
opiniones vestras, quas vos ipsi oppugnatis, christiani esse nolitis,
nisi quia Christus humiliter venit, et vos superbi estis? Qualia
sanctorum corpora in resurrectione futura sint, potest aliquando
scrupulosius inter christianarum Scripturarum doctissimos disputari:
futura tamen sempiterna minime dubitamus; et talia futura, quale sua
resurrectione Christus demonstravit exemplum . Sed qualiacumque
sint, cum incorruptibilia prorsus et immortalia, nihiloque animae
contemplationem, qua in Deo figitur, impedientia praedicentur;
vosque etiam dicatis esse in coelestibus immortalia corpora immortaliter
beatorum: quid est quod ut beati simus, omne corpus fugiendum esse
opinamini, ut fidem christianam quasi rationabiliter fugere videamini;
nisi quia illud est, quod iterum dico, Christus est humilis, vos
superbi? An forte corrigi pudet? Et hoc vitium nonnisi superborum
est. Pudet videlicet doctos homines ex discipulis Platonis fieri
discipulos Christi, qui piscatorem suo Spiritu docuit sapere ac
dicere, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum
facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso
vita erat; et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et
tenebrae eam non comprehenderunt. Quod initium sancti Evangelii, cui
nomen est, Secundum Joannem, quidam Platonicus, sicut a sancto
sene Simpliciano, qui postea Mediolanensi Ecclesiae praesedit
episcopus , solebamus audire, aureis litteris conscribendum, et per
omnes Ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat. Sed
ideo viluit superbis Deus ille magister, quia Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-5, 14): ut parum
sit miseris quod aegrotant, nisi se in ipsa etiam aegritudine
extollant, et de medicina qua sanari poterant, erubescant. Non enim
hoc faciunt ut erigantur, sed ut cadendo gravius affligantur.
|
|