|
Si post Platonem aliquid emendare existimatur indignum, cur ipse
Porphyrius nonnulla et non parva emendavit? Nam Platonem, animas
hominum post mortem revolvi usque ad corpora bestiarum, scripsisse
certissimum est . Hanc sententiam Porphyrii doctor tenuit et
Plotinus (Enneadis 3, lib. 4, cap. 2): Porphyrio tamen jure
displicuit. In hominum sane, non sua quae dimiserant, sed alia nova
corpora redire humanas animas arbitratus est. Puduit scilicet illud
credere, ne mater fortasse filium in mulam revoluta vectaret: et non
puduit hoc credere, ubi revoluta mater in puellam filio forsitan
nuberet. Quanto creditur honestius quod sancti et veraces Angeli
docuerunt, quod Prophetae Dei Spiritu acti locuti sunt, quod ipse
quem venturum Salvatorem praemissi nuntii praedixerunt, quod missi
Apostoli qui orbem terrarum Evangelio repleverunt? quanto, inquam,
honestius creditur, reverti semel animas ad corpora propria, quam
reverti toties ad diversa? Verumtamen, ut dixi, ex magna parte
correctus est in hac opinione Porphyrius, ut saltem in solos homines
humanas animas praecipitari posse sentiret; belluinos autem carceres
evertere, minime dubitaret. Dicit etiam, Deum ad hoc animam mundo
dedisse, ut materiae cognoscens mala, ad Patrem recurreret, nec
aliquando jam talium polluta contagione teneretur. Ubi etsi aliquid
inconvenienter sapit (magis enim data est corpori, ut bona faceret;
non enim mala disceret, si non faceret), in eo tamen aliorum
Platonicorum opinionem, et non in re parva emendavit, quod mundatam
ab omnibus malis animam et cum Patre constitutam, nunquam jam mala
mundi hujus passuram esse confessus est. Qua sententia profecto
abstulit, quod esse Platonicum maxime perhibetur, ut mortuos ex
vivis, ita vivos ex mortuis semper fieri (Plato in Phaedone):
falsumque esse ostendit, quod Platonice videtur dixisse Virgilius,
in campos Elysios purgatas animas missas (quo nomine tanquam per
fabulam videntur significari gaudia beatorum), ad fluvium Letheum
evocari , hoc est ad oblivionem praeteritorum:
|
Scilicet immemores supera ut convexa revisant,
Rursus et incipiant in corpora velle reverti.
|
|
|
Aeneid. lib. 6, vers. 750, 751
|
Merito displicuit hoc Porphyrio: quoniam revera credere stultum est,
ex illa vita, quae beatissima esse non poterit nisi de sua fuerit
aeternitate certissima, desiderare animas corporum corruptibilium
labem, et inde ad ista remeare, tanquam hoc agat summa purgatio, ut
inquinatio requiratur. Si enim quod perfecte mundantur, hoc efficit,
ut omnium obliviscantur malorum, malorum autem oblivio facit corporum
desiderium, ubi rursus implicentur malis: profecto erit infelicitatis
causa, summa felicitas: et stultitiae causa, perfectio sapientiae;
et immunditiae causa, summa mundatio . Nec veritate ibi beata erit
anima, quamdiucumque erit, ubi oportet fallatur, ut beata sit. Non
enim beata erit, nisi secura. Ut autem secura sit, falso putabit
semper se beatam fore: quoniam aliquando erit et misera. Cui ergo
gaudendi causa falsitas erit, quomodo de veritate gaudebit? Vidit hoc
Porphyrius, purgatamque animam ob hoc reverti dixit ad Patrem, ne
aliquando jam malorum polluta contagione teneatur. [XXXI.]
Falso igitur a quibusdam Platonicis est creditus quasi necessarius
orbis ille, ab eisdem abeundi et ad eadem revertendi. Quod etiamsi
verum esset, quid hoc scire prodesset, nisi forte inde se nobis
auderent praeferre Platonici, quia id nos in hac vita jam nesciremus,
quod ipsi in alia meliore vita purgatissimi et sapientissimi fuerant
nescituri, et falsum credendo beati futuri? Quod si absurdissimum et
stultissimum est dicere, Porphyrii profecto est praeferenda
sententia, his qui animarum circulos alternante semper beatitate et
miseria suspicati sunt. Quod si ita est, ecce Platonicus in melius a
Platone dissentit: ecce vidit, quod ille non vidit, nec post talem
ac tantum magistrum refugit correctionem, sed homini praeposuit
veritatem.
|
|