|
1. Haec est religio, quae universalem continet viam animae
liberandae; quoniam nulla nisi hac liberari potest. Haec est enim
quodam modo regalis via, quae una ducit ad regnum, non temporali
fastigio nutabundum, sed aeternitatis firmitate securum. Cum autem
dicit Porphyrius in primo juxta finem de Regressu animae libro,
nondum receptam unam quamdam sectam, quae universalem contineat viam
animae liberandae, vel a philosophia verissima aliqua, vel ab Indorum
moribus ac disciplina, aut inductione Chaldaeorum, aut alia qualibet
via, nondumque in suam notitiam eamdem viam historiali cognitione
perlatam; procul dubio confitetur esse aliquam, sed nondum in suam
venisse notitiam. Ita ei non sufficiebat quidquid de anima liberanda
studiosissime didicerat, sibique, vel potius aliis nosse ac tenere
videbatur. Sentiebat enim adhuc sibi deesse aliquam praestantissimam
auctoritatem, quam de re tanta sequi oporteret. Cum autem dicit, vel
a philosophia verissima aliqua nondum in suam notitiam pervenisse sectam
quae universalem contineat viam animae liberandae; satis, quantum
arbitror, ostendit, vel eam philosophiam, in qua ipse philosophatus
est, non esse verissimam, vel ea non contineri talem viam. Et
quomodo jam potest esse verissima, qua non continetur haec via? Nam
quae alia via est universalis animae liberandae, nisi qua universae
animae liberantur, ac per hoc sine illa nulla anima liberatur? Cum
autem addit et dicit, Vel ab Indorum moribus et disciplina, vel ab
inductione Chaldaeorum, vel alia qualibet via; manifestissima voce
testatur, neque illis quae ab Indis, neque illis quae a Chaldaeis
didicerat, hanc universalem viam animae liberandae contineri; et
utique se a Chaldaeis oracula divina sumpsisse, quorum assiduam
commemorationem facit, tacere non potuit. Quam vult ergo intelligi
animae liberandae universalem viam nondum receptam, vel ex aliqua
verissima philosophia, vel ex earum gentium doctrinis, quae magnae
velut in divinis rebus habebantur, quia plus apud eas curiositas valuit
quorumque angelorum cognoscendorum et colendorum, nondumque in suam
notitiam historiali cognitione perlatam? Quaenam ista est universalis
via, nisi quae non suae cuique genti propria, sed universis gentibus
quae communis esset, divinitus impertita est? Quam certe iste homo
non mediocri ingenio praeditus esse non dubitat. Providentiam quippe
divinam sine ista universali via liberandae animae genus humanum
relinquere potuisse non credit. Neque enim ait non esse, sed hoc
tantum bonum tantumque adjutorium nondum receptum, nondum in suam
notitiam esse perlatum: nec mirum. Tunc enim Porphyrius erat in
rebus humanis, quando ista liberandae animae universalis via, quae non
est alia quam religio christiana, oppugnari permittebatur ab idolorum
daemonumque cultoribus regibusque terrenis , propter asserendum et
consecrandum martyrum numerum, hoc est testium veritatis, per quos
ostenderetur, omnia corporalia mala pro fide pietatis et commendatione
veritatis esse toleranda. Videbat ergo ista Porphyrius, et per
hujusmodi persecutiones cito istam viam perituram, et propterea non
esse ipsam liberandae animae universalem putabat, non intelligens hoc
quod eum movebat, et quod in ejus electione perpeti metuebat, ad ejus
confirmationem robustioremque commendationem potius pertinere.
2. Haec est igitur animae liberandae universalis via, id est
universis gentibus divina miseratione concessa; cujus profecto notitia
ad quoscumque jam venit, et ad quoscumque ventura est, nec debuit,
nec debebit ei dici, Quare modo? et quare sero? quoniam mittentis
consilium non est humano ingenio penetrabile. Quod sensit etiam iste,
cum dixit, nondum receptum hoc donum Dei, et nondum in suam notitiam
fuisse perlatum. Nec enim propterea verum non esse judicavit, quia
nondum in suam fidem receptum fuerat, vel in notitiam nondum
pervenerat. Haec est, inquam, liberandorum credentium universalis
via, de qua fidelis Abraham divinum accepit oraculum: In semine tuo
benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Qui fuit quidem
gente Chaldaeus, sed ut talia promissa perciperet, et ex illo
propagaretur sesemen dispositum per Angelos in manu Mediatoris
(Galat. III, 19), in quo esset ista liberandae animae
universalis via, hoc est omnibus gentibus data, jussus est discedere
de terra sua et de cognatione sua et de domo patris sui (Gen.
XII, 1). Tunc ipse primitus a Chaldaeorum superstitionibus
liberatus , unum verum Deum sequendo coluit, cui haec promittenti
fideliter credidit. Haec est universalis via, de qua in sancta
prophetia dictum est: Deus misereatur nostri, et benedicat nos;
illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri: ut cognoscamus
in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum (Psal.
LXVI, 2 et 3). Unde tanto post ex Abrahae semine carne
suscepta, de se ipso ait ipse Salvator: Ego sum via, et veritas,
et vita (Joan. XIV, 6). Haec est universalis via, de qua
tanto ante tempore prophetatum est: Erit in novissimis diebus
manifestus mons domus Domini , paratus in cacumine montium, et
extolletur super colles; et venient ad eum universae gentes, et
ingredientur nationes multae, et dicent: Venite, ascendamus in
montem Domini, et in domum Dei Jacob; et annuntiabit nobis viam
suam, et ingrediemur in ea. Ex Sion enim prodiet lex, et Verbum
Domini ab Jerusalem (Isai. II, 2 et 3). Via ergo ista non
est unius gentis, sed universarum gentium. Et lex verbumque Domini
non in Sion et Jerusalem remansit; sed inde processit, ut se per
universa diffunderet. Unde ipse Mediator post resurrectionem suam
discipulis trepidantibus ait: Oportebat impleri quae scripta sunt in
Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum,
ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quia oportebat Christum
pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus
poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus
ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Haec est igitur
universalis animae liberandae via, quam sancti Angeli sanctique
Prophetae prius in paucis hominibus ubi potuerunt Dei gratiam
reperientibus, et maxime in Hebraea gente, cujus erat ipsa quodammodo
sacrata respublica, in prophetationem et praenuntiationem civitatis
Dei ex omnibus gentibus congregandae, et tabernaculo et templo et
sacerdotio et sacrificiis significaverunt, et eloquiis quibusdam
manifestis, plerisque mysticis, praedixerunt; praesens autem in carne
ipse Mediator, et beati ejus Apostoli jam Testamenti novi gratiam
revelantes apertius indicarunt, quae aliquanto occultius superioribus
sunt significata temporibus, pro aetatum generis humani distributione;
sicut eam Deo sapienti placuit ordinare, mirabilium operum divinorum,
quorum superius pauca jam posui, contestantibus signis. Non enim
apparuerunt tantummodo visiones angelicae, et coelestium ministrorum
sola verba sonuerunt: verum etiam hominibus Dei verbo simplicis
pietatis agentibus spiritus immundi de hominum corporibus ac sensibus
pulsi sunt; vitia corporis languoresque sanati; fera animalia terrarum
et aquarum, volatilia coeli, ligna, elementa, sidera, divina jussa
fecerunt, inferna cesserunt, mortui revixerunt: exceptis ipsius
Salvatoris propriis singularibusque miraculis, maxime nativitatis et
resurrectionis; in quorum uno maternae virginitatis tantummodo
sacramentum, in altero autem etiam eorum qui in fine resurrecturi
sunt, demonstravit exemplum. Haec via totum hominem mundat, et
immortalitati mortalem ex omnibus quibus constat partibus praeparat.
Ut enim non alia purgatio ei parti quaereretur, quam vocat
intellectualem Porphyrius, alia ei quam vocat spiritualem, aliaque
ipsi corpori, propterea totum suscepit veracissimus potentissimusque
mundator atque salvator. Praeter hanc viam, quae partim cum haec
futura praenuntiantur, partim cum facta nuntiantur, nunquam generi
defuit humano, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur.
3. Quod autem Porphyrius universalem viam animae liberandae nondum
in suam notitiam historiali cognitione dicit esse perlatam: quid hac
historia vel illustrius inveniri potest, quae universum orbem tanto
apice auctoritatis obtinuit, vel fidelius, in qua ita narrantur
praeterita, ut futura etiam praedicantur; quorum multa videmus
impleta, ex quibus ea quae restant sine dubio speremus implenda? Non
enim potest Porphyrius, vel quicumque Platonici, etiam in hac via
quasi terrenarum rerum et ad istam vitam mortalem pertinentium,
divinationem praedictionemque contemnere: quod merito in aliis
vaticinationibus et quorumlibet modorum vel artium divinationibus
faciunt. Negant enim haec vel magnorum hominum, vel magni esse
pendenda: et recte. Nam vel inferiorum fiunt praesensione causarum,
sicut arte medicinae quibusdam antecedentibus signis plurima eventura
valetudini praevidentur; vel immundi daemones sua disposita facta
praenuntiant, quorum jus et in mentibus atque cupiditatibus iniquorum
ad quaeque congruentia facta ducendis quodam modo sibi vindicant, et in
materia infima fragilitatis humanae . Non talia sancti homines in ista
universali animarum liberandarum via gradientes, tanquam magna
prophetare curarunt: quamvis et ista eos non fugerint, et ab eis saepe
praedicta sint, ad eorum fidem faciendam, quae mortalium sensibus non
poterant intimari, nec ad experimentum celeri facilitate perduci. Sed
alia erant vere magna atque divina, quae quantum dabatur, cognita Dei
voluntate, futura nuntiabant. Christus quippe in carne venturus, et
quae in illo tam clara perfecta sunt atque in ejus nomine impleta,
poenitentia hominum et ad Deum conversio voluntatum, remissio
peccatorum, gratia justitiae, fides piorum et per universum orbem in
veram divinitatem multitudo credentium, culturae simulacrorum
daemonumque subversio et a tentationibus exercitatio, proficientium
purgatio et liberatio ab omni malo, judicii dies, resurrectio
mortuorum, societatis impiorum aeterna damnatio, regnumque aeternum
gloriosissimae civitatis Dei conspectu ejus immortaliter perfruentis,
in hujus viae Scripturis praedicta atque promissa sunt: quorum tam
multa impleta conspicimus, ut recta pietate futura esse caetera
confidamus. Hujus viae rectitudinem usque ad Deum videndum eique in
aeternum cohaerendum, in sanctarum Scripturarum, qua praedicatur
atque asseritur, veritate, quicumque non credunt, et ob hoc nec
intelligunt, oppugnare possunt, sed expugnare non possunt .
4. Quapropter in decem libris istis, etsi minus quam nonnullorum de
nobis exspectabat intentio, tamen quorumdam studio, quantum verus
Deus et Dominus adjuvare dignatus est, satisfecimus, refutando
contradictiones impiorum, qui Conditori sanctae civitatis, de qua
disputare instituimus, deos suos praeferunt. Quorum decem librorum
quinque superiores adversus eos conscripti sunt, qui propter bona vitae
hujus deos colendos putant; quinque autem posteriores adversus eos qui
cultum deorum propter vitam, quae post mortem futura est, servandum
existimant. Deinceps itaque, ut in primo libro polliciti sumus, de
duarum civitatum, quas in hoc saeculo perplexas diximus invicemque
permixtas, exortu et procursu et debitis finibus, quod dicendum
arbitror, quantum divinitus adjuvabor, expediam.
|
|