|
1. Quae cum ita sint, si Platonici, vel quicumque alii ista
senserunt, cognoscentes Deum, sicut Deum glorificarent, et gratias
agerent, neb evanescerent in cogitationibus suis, nec populorum
erroribus partim auctores fierent, partim resistere non auderent;
profecto confiterentur, et illis immortalibus ac beatis, et nobis
mortalibus ac miseris, ut immortales ac beati esse possimus, unum
Deum deorum colendum, qui et noster est et illorum.
2. [IV.] Huic nos servitutem, quae LATREIA graece
dicitur, sive in quibusque sacramentis, sive in nobis ipsis debemus.
Hujus enim templum simul omnes, et singuli templa sumus (I Cor.
III, 16, 17); quia et omnium concordiam, et singulos
inhabitare dignatur: non in omnibus quam in singulis major; quoniam
nec mole distenditur, nec partitione minuitur. Cum ad illum sursum
est, ejus est altare cor nostrum: ejus Unigenito eum sacerdote
placamus: ei cruentas victimas caedimus, quando usque ad sanguinem pro
ejus veritate certamus: ei suavissimum adolemus incensum , cum in ejus
conspectu pio sanctoque amore flagramus: ei dona ejus in nobis, nosque
ipsos vovemus, et reddimus: ei beneficiorum ejus solemnitatibus festis
et diebus statutis dicamus sacramusque memoriam, ne volumine temporum
ingrata subrepat oblivio: ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis
in ara cordis igne fervidae charitatis. Ad hunc videndum, sicut
videri potest, eique cohaerendum, ab omni peccatorum et cupiditatum
malarum labe mundamur, et ejus nomine consecramur. Ipse enim fons
nostrae beatitudinis, ipse omnis appetitionis est finis. Hunc
eligentes, vel potius religentes, amiseramus enim negligentes: hunc
ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur , ad eum dilectione
tendimus, ut perveniendo quiescamus: ideo beati, quia illo fine
perfecti. Bonum enim nostrum, de cujus fine inter philosophos magna
contentio est, nullum est aliud, quam illi cohaerere: cujus unius
anima intellectualis incorporeo, si dici potest, amplexu, veris
impletur fecundaturque virtutibus. Hoc bonum diligere in toto corde,
in tota anima, et in tota virtute praecipimur. Ad hoc bonum debemus,
et a quibus diligimur duci, et quos diligimus ducere. Sic complentur
duo illa praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae: Diliges
Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in
tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth.
XXII, 37-40). Ut enim homo sese diligere nosset,
constitutus est ei finis quo referret omnia quae ageret, ut beatus
esset. Non enim qui se diligit, aliud esse vult quam beatus. Hic
autem finis est adhaerere Deo (Psal. LXXII, 28). Jam
igitur scienti diligere se ipsum, cum mandatur de proximo diligendo
sicut se ipsum, quid aliud mandatur, nisi ut ei, quantum potest,
commendet diligendum Deum ? Hic est Dei cultus, haec vera religio,
haec recta pietas, haec tantum Deo debita servitus. Quaecumque
igitur immortalis potestas quantalibet virtute praedita, si nos diligit
sicut se ipsam, ei vult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa
subdita beata est . Si ergo non colit Deum, misera est, quia Deo
privatur: si autem colit Deum, non vult se coli pro Deo. Illi enim
potius divinae sententiae suffragatur, et dilectionis viribus favet,
qua scriptum est: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli
(Exod. XXII, 20).
|
|