|
Proinde verum sacrificium est omne opus, quod agitur , ut sancta
societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum finem boni, quo
veraciter beati esse possimus. Unde et ipsa misericordia qua homini
subvenitur, si propter Deum non fit, non est sacrificium. Etsi enim
ab homine fit vel offertur, tamen sacrificium res divina est: ita ut
hoc quoque vocabulo id Latini veteres appellaverint. Unde ipse homo
Dei nomine consecratus, et Deo votus , in quantum mundo moritur ut
Deo vivat, sacrificium est. Nam et hoc ad misericordiam pertinet,
quam quisque in se ipsum facit. Propterea scriptum est: Miserere
animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Corpus etiam
nostrum cum per temperantiam castigamus , si hoc, quemadmodum
debemus, propter Deum facimus, ut non exhibeamus membra nostra arma
iniquitatis peccato, sed arma justitiae Deo (Rom. VI, 13),
sacrificium est. Ad quod exhortans Apostolus ait: Obsecro itaque
vos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra
hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium
vestrum. Si ergo corpus, quo inferiore tanquam famulo, vel tanquam
instrumento utitur anima, cum ejus bonus et rectus usus ad Deum
refertur, sacrificium est; quanto magis anima ipsa cum se refert ad
Deum, ut igne amoris ejus accensa, formam concupiscentiae saecularis
amittat, eique tanquam incommutabili formae subdita reformetur, hinc
ei placens, quod ex ejus pulchritudine acceperit, fit sacrificium?
Quod idem apostolus consequenter adjungens: Et nolite, inquit,
conformari huic saeculo: sed reformamini in novitate mentis vestrae,
ad probandum vos quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum,
et perfectum (Rom. XII, 1, 2). Cum igitur vera sacrificia
opera sint misericordiae, sive in nos ipsos, sive in proximos, quae
referuntur ad Deum; opera vero misericordiae non ob aliud fiunt, nisi
ut a miseria liberemur, ac per hoc ut beati simus; quod non fit, nisi
bono illo de quo dictum est, Mihi autem adhaerere Deo bonum est
(Psal. LXXII, 28): profecto efficitur, ut tota ipsa
redempta civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum,
universale sacrificium offeratur Deo per sacerdotem magnum, qui etiam
se ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus
essemus, secundum formam servi. Hanc enim obtulit, in hac oblatus
est; quia secundum hanc mediator est, in hac sacerdos, in hac
sacrificium est. Cum itaque nos hortatus esset Apostolus, ut
exhibeamus corpora nostra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem,
rationabile obsequium nostrum, et non conformemur huic saeculo, sed
reformemur in novitate mentis nostrae; ad probandum quae sit voluntas
Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum, quod totum sacrificium
ipsi nos sumus: Dico enim, inquit, per gratiam Dei, quae data est
mihi, omnibus qui sunt in vobis, non plus sapere, quam oportet
sapere, sed sapere ad temperantiam; sicut unicuique Deus partitus est
fidei mensuram. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia
autem membra non eosdem actus habent: ita multi unum corpus sumus in
Christo; singuli autem, alter alterius membra, habentes dona diversa
secundum gratiam, quae data est nobis (Rom. XII, 3-6). Hoc
est sacrificium Christianorum: multi unum corpus in Christo. Quod
etiam Sacramento altaris fidelibus noto frequentat Ecclesia, ubi ei
demonstratur, quod in ea re quam offert , ipsa offeratur.
|
|