|
Merito illi in coelestibus sedibus constituti, immortales et beati,
qui Creatoris sui participatione congaudent, cujus aeternitate firmi,
cujus veritate certi, cujus munere sancti sunt; quoniam nos mortales
et miseros, ut immortales beatique simus, misericorditer diligunt,
nolunt nos sibi sacrificare ; sed ei, cujus et ipsi nobiscum
sacrificium se esse noverunt. Cum ipsis enim sumus una civitas Dei,
cui dicitur in Psalmo, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei
(Psal. LXXXVI, 3): cujus pars in nobis peregrinatur, pars
in illis opitulatur. De illa quippe superna civitate, ubi Dei
voluntas intelligibilis atque incommutabilis lex est, de illa superna
quodammodo curia (geritur namque ibi cura de nobis) ad nos ministrata
per Angelos sancta illa Scriptura descendit , ubi legitur:
Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII,
20). Huic Scripturae, huic legi, talibus praeceptis tanta sunt
attestata miracula, ut satis appareat, cui nos sacrificare velint
immoratales ac beati, qui hoc nobis volunt esse quod sibi.
|
|