CAPUT VIII. De miraculis quae Deus ad corroborandam fidem piorum, etiam per Angelorum ministerium, promissis suis adhibere dignatus est.

Nam nimis vetera si commemorem, longius quam sat est revolvere videbor, quae miracula facta sint attestantia promissis Dei, quibus ante annorum millia praedixit Abrahae, quod in semine ejus omnes gentes benedictionem fuerant habiturae (Gen. XVIII, 18). Quis enim non miretur eidem Abrahae filium peperisse conjugem sterilem, eo tempore senectutis, quo parere nec fecunda jam posset (Id. XXI, 2); atque in ejusdem Abrahae sacrificio flammam coelitus factam inter divisas victimas cucurrisse (Id. XV, 17); eidemque Abrahae praedictum ab Angelis coeleste incendium Sodomorum, quos Angelos hominibus similes hospitio susceperat, et per eos de prole ventura Dei promissa tenuerat (Id. XVIII, 20, 14); ipsoque imminente jam incendio, miram de Sodomis per eosdem Angelos liberationem Lot filii fratris ejus; cujus uxor in via retro respiciens, atque in salem repente conversa (Id. XIX, 17, 26), magno admonuit sacramento, neminem in via liberationis suae praeterita desiderare debere? Illa vero quae et quanta sunt, quae jam per Moysen pro populo Dei de jugo servitutis eruendo in Aegypto mirabiliter gesta sunt, ubi magi Pharaonis, hoc est regis Aegypti, qui populum illum dominatione deprimebat, ad hoc facere quaedam mira permissi sunt, ut mirabilius vincerentur? Illi enim faciebant veneficiis et incantationibus magicis, quibus sunt mali angeli, hoc est daemones, dediti: Moyses autem tanto potentius, quanto justius in nomine Domini, qui fecit coelum et terram, servientibus Angelis, eos facile superavit (Exod. VII-VIII, 7). Denique in tertia plaga deficientibus magis, decem plagae per Moysen magna mysteriorum dispositione completae sunt; quibus ad Dei populum dimittendum, Pharaonis et Aegyptiorum dura corda cesserunt (Id. VIII-XII). Moxque poenituit, et cum abscedentes Hebraeos consequi conarentur, illis diviso mari per siccum transeuntibus, unda hinc atque hinc in sese redeunte cooperti et oppressi sunt (Id. XIV). Quid de illis miraculis dicam, quae cum in deserto idem populus ductaretur, stupenda divinitate crebruerunt; aquas quae bibi non poterant, misso in eas, sicut Deus praeceperat, ligno, amaritudine caruisse, sitientesque satiasse (Id. XV, 23-25): manna esurientibus venisse de coelo; et cum esset colligentibus constituta mensura, quidquid amplius quisque collegerat, exortis vermibus putruisse; ante diem vero sabbati duplum collectum, quia sabbato colligere non licebat, nulla putredine violatum: desiderantibus carne vesci, quae tanto populo nulla sufficere posse videbatur, volatilibus castra completa, et cupiditatis ardorem fastidio satietatis exstinctum (Exod. XVI; Num. XI, 31-34): obvios hostes transitumque prohibentes atque praeliantes, orante Moyse, manibusque ejus in figuram crucis extentis, nullo Hebraeorum cadente prostratos (Exod. XVII, 8-16): seditiosos in populo Dei, ac sese ab ordinata divinitus societate dividentes, ad exemplum visibile invisibilis poenae, vivos terra dehiscente submersos (Num. XVI, 23-34): virga percussam petram tantae multitudini abundantia fluenta fudisse (Exod. XVII, 6, 7; Num. XX, 8-11): serpentum morsus mortiferos, poenam justissimam peccatorum, in ligno exaltato atque prospecto aeneo serpente sanatos, ut et populo subveniretur afflicto, et mors morte destructa, velut crucifixae mortis similitudine signaretur (Num. XXI, 6-9)? Quem sane serpentem propter facti memoriam reservatum, cum postea populus errans tanquam idolum colere coepisset, Ezechias rex religiosa potestate Deo serviens, cum magna pietatis laude contrivit (IV Reg. XVIII, 4).