COGNITIO VITAE SEU DE COGNITIONE VERAE VITAE LIBER UNUS


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Honorius Augustodunensis in libro de Luminaribus Ecclesiae recenset editum a se opus, cui titulus, Cognitio vitae, de Deo et vita aeterna. Hoc ipsum est argumentum libri subsequentis, qui cum de Deo et vita aeterna totus sit, appellatur tamen sive tantum Cognitio vitae, ut in vetere codice Audoenensi, qui aetate fere Honorii scriptus videtur; sive ut in impressis, De cognitione verae vitae, quanquam vocem verae titulus in quadam Jodoci Badii editione non habeat. Nemo vero est qui hic Honorium Augustodunensem, si modo alia ipsius opuscula viderit, non facile agnoscat. Solet ille imprimis eam methodum, quae in hoc libro servatur, consectari, dialogi forma res tractare, et colloquentes cum magistro discipulos inducere, qui ei semper in dialogi fine bene precantur. Et quidem hic loco Discipuli, substitutum ubique fuerat Fratres: sed erratum ad Audoenense exemplar correximus. Praeterea Anselmum imitari amat Honorius, et ipsius non tantum doctrinam tradere, sed etiam quasdam interdum voces usurpare, ut cum hic summum Spiritum appellat Deum sive Spiritum sanctum, cum toties adhibet particulam amplius, ubi ad alias et alias probationes disputando pergendum est, etc. Eosdem autem sensus et ipsissimam Anselmi doctrinam ex ipsius Monologio expressam reperies atque huc translatam. Deinde scholas redolet opusculum, atque eo nomine non indignum est Honorio, qui se ipse scholasticum in libro de Luminaribus Ecclesiae vocat. Ad haec instructus etiam est liber praefatione ejusdem generis ac caeteri fere libri Honorii Augustodunensis, cui proprium aut solemne est, in suorum opusculorum exordio tum de invidis suis conqueri; ut facit in libris de Imagine mundi, de Luminaribus Ecclesiae, de Praedestinatione et libero arbitrio: tum opusculi cujusque titulum proponere et explicare; quemadmodum in libris de Gemma animae, de Imagine mundi, et in Sigillo B. Mariae; quod quidem etiam in libro de Praedestinatione praestitit saltem in fine. Fatendum porro est, opus cui Elucidario nomen in Anselmi Appendice, iisdem indiciis et argumentis Honorio eidem adjudicari posse; tametsi occurrant in isto opere nonnulla haud satis consentanea cum aliis Honorii opusculis, qualis illa est liberii arbitrii definitio, lib. 2, cap. 2, data, Libertas eligendi bonum et malum: quam in libro de Praedestinatione et Libero Arbitrio minime probat Honorius: qui nimirum profecisse sive sententiam mutasse credendus est post scriptum Elucidarium, quod inter opuscula sua primo ipse loco recenset. Caeterum ipsismet Graecis cognitus fuit tractatus iste de Cognitione verae vitae. Ejus quippe fragmentum graeco idiomate una cum excerptis aliis Latinorum quorumdam scriptorum, puta Leonis Magni et Hilarii graece pariter inventis, prodiit Basileae, anno 1578, cura Leunclavii, qui ea fragmenta ex Joan. Sambuci bibliotheca eruens latinitati restituit. Illud ipsum de cognitione verae vitae fragmentum exstat in Monachiensis bibliothecae codice Ms. 115, cum Bessarionis opusculis conjunctum, sicuti videre est in Indice ejusdem bibliothecae ad calcem Apparatus Possevini vulgato. Incipit autem fragmentum in haec verba: ADELFOI OSPER TO TES SARKOS BAROS PIEZEI TEN PSYKEN. Fratres, quemadmodum pondus carnis animam aggravat, sic, etc., ductum scilicet ex subsequentis libri cap. 10, et circa finem capitis 18 (omisso tamen capite 15) desinit. Fragmento titulus graece est: TOY AGIOY AYGOYSTINOY PERI TRIADOS, EK TOY BIBLIOY TOY PERI TES GNOSEOS TES ALETOYS ZOES EPIGRAFOMENOY, EN O OS EN DIALOGO EROTOSI MEN OI ADELFOI, APOKRINETAI DE O DIDASKALOS. Sancti Augustini de Trinitate, ex libro qui de Cognitione verae vitae inscribitur, in quo tanquam in dialogo Fratres interrogant, Magister respondet. Vides Graecos incidisse in latinum exemplar jam depravatum, in quo non modo adscribebatur opus Augustino, sed praeterea Discipuli mutati erant in Fratres. Isthaec porro mutatio alterius in titulo depravationis causa et occasio fuit (nisi forte mutationes illas eodem tempore factas esse velis): scilicet in quodam Regiae bibliothecae Ms. non admodum vetere, qui notatur 4546, iste titulus huic operi praefixus legitur: Incipit liber beati Augustini de Cognitionae verae vitae, quem fecit fratribus heremitis in monte Pysano, ipso existente fratre, anno aetatis suae XXXI. Et sicut suppositi sunt, Fratres loco Discipuli; ita loco Magister ubique suppositus Augustinus.