CAPUT IX. Visionis beatae Dei variorum nominum ratio. Qualiter sancti in oratione cogitandi.

Haec praesens visio Dei facie ad faciem regnum coelorum vocatur; quia extra hoc corporeum coelum, imo extra omnem locum, Angeli et justi, qui coeli nominantur, hac visione fruuntur. Idcirco etiam quamvis Deus in omnibus creaturis essentialiter manere credatur, proprie in coelis, id est , in justis habitare praedicatur; quia ipsi inhabitationem ejus fruendo sentiunt, et eum omnibus rebus inesse gaudentes conspiciunt; quem sibi minime adesse cognoscunt, qui terrena diligunt. Sicut enim videns et caecus in sole stantes, videns claritate solis videndo fruitur, caecus lumine ejus privatur; et quamvis praesentia solis utrique aeque adsit, tamen ejus praesentiam non aequaliter uterque sentit; sic Deus hos tantum inhabitare dicitur, qui ejus praesentia facie ad faciem videndo, ut Angeli, aut per contemplationem speculando, ut justi in hac vita, fruuntur; in his autem non esse dicitur, qui ejus visione privantur. Unde et regnum coelorum intra nos esse praedicatur (Luc. XVII, 21), quia visio Dei omnipotentis, quae regnum coelorum, id est, justorum nominatur, in Angelis et justis contemplatur. Haec etiam vita aeterna appellatur, quia beati praesentia indeficientis vitae plene perfunduntur, et nunquam nec morti, nec ullis doloribus ministris mortis subjacere permittuntur. Ad hoc namque creati sunt, ut aeternaliter vivant, et aeternam vitam aeternaliter aspiciant. Haec quoque coelestis civitas nuncupatur, quia unanimitas illorum civium ad videndum Regem gloriae in decore suo congregatur. Haec nihilominus Jerusalem cognominatur, quia visione semper manentis pacis satiantur. Haec paradisus vocitatur, quia omnimoda omnium deliciarum abundantia jucundantur. Haec quoque superna patria nominatur, quia omnes justi hanc visionem, utputa filii Dei, haereditare non dubitantur. Cum ergo sanctos in oratione invocatis, sic oportet de eis cogitare constitutis in gloria aeternae claritatis, scilicet splendidissima lumina longe prae solis fulgore lucentia, qui omnia bona pleniter in Dei visione habeant, et cunctis se invocantibus potenter subveniant.

DISC. Sol aeternus ad quem videndum nos tua dulcis oratio perduxit, et cujus serena lux in cordibus nostris per tua verba illuxit, ipse te de tenebris exemptum in lucis regione constituat; et inter luces quas praedicas, te lucentem luce suae visionis perenniter frui tribuat.

MAG. Si quid per me probabile profertur, nolo ut inde mihi, sed Deo, cujus donum est, gratia referatur; qui saepe per abjectos servos ad haereditatem suae visionis filios suos convocat, et per hostes de exsilio ad patriam iter salutis amicis praenotat. Et bene nostis aliquando deformem formoso speculum, imo caecum videntibus lumen tenuisse, ac claudum sanis gressu viam ostendisse.