|
DISC. Nos quoque propter ea quae audivimus, perenni Deo grates
referimus, cujus visio per te nobis innotuit, et qui talem thesaurum
carnalibus absconditum per te nobis protulit. Sed quia pondus carnis
animam aggravat, ecce iterum carnalis cogitatio mentem divina
contemplantem pulsat. Cum enim superius ratio unum Deum verissime
esse demonstraverit, et ipsum solum cuncta ex nihilo fecisse
probaverit; quomodo quasi tres deos adorare docemur, dum Patrem
perfectum Deum, Filium perfectum Deum, Spiritum sanctum perfectum
Deum confiteri monemur? Dum enim sic distinctae tres personnae
distinguuntur, quid aliud quam tres dii a nobis intelliguntur?
MAG. Ipsa veritate se demonstrante et ratione probante, citius
videbitis necessariam in una essentia personarum trinitatem, et item
per omnia necessariam in tribus personis individuae substantiae
unitatem. Cum jam superius de Deo loquerer aenigmatice, quia non
poteram proprie, quid dixi essentiam Dei esse?
DISC. Lucem.
MAG. De luce quid gignitur?
DISC. Splendor.
MAG. Quid in luce et splendore simul consideratur?
DISC. Calor.
MAG. Num in substantia lucis, splendoris, caloris invenitur
diversitas?
DISC. Non, sed identatis.
MAG. Num in vocabulis vel officiis praedicatur identitas?
DISC. Minime, sed diversitas; nam lucis vocabulum ipsam
substantiam, splendoris vocabulum lucis gratiam, caloris vero
vocabulum videtur exprimere lucis efficaciam.
MAG. Igitur patet tria vocabula diversa unam constare individuam
essentiam.
DISC. Per omnia patet.
MAG. Summum spiritum Patrem lucem appellari habetis in Apostolo:
Deus lux est, et in eo tenebrae non sunt ullae (I Joan. I,
5). Summum quoque spiritum Filium splendorem nuncupari Apostolo
habetis in alio: Qui est splendor substantiae ejus (Hebr. I,
3). Summum nihilo minus Spiritum sanctum calorem nominari habetis
apud Moysen: Deus noster ignis est (Deut. IV, 24). Cum
itaque lux, splendor, calor sit una natura et individua substantia,
vocabulo vero diversa; constat profecto Patris et Filii et Spiritus
sancti unam naturam individuamque essentiam, dum in eo quod significat
quid sit, substantialiter spiritus nominatur; et item in personis
diversitatem necessariam, dum Pater gignens, Filius nascens,
Spiritus sanctus ab utroque procedens praedicatur.
DISC. Plane trinitatem in personis perspicue videmus, et
necessariam in substantia unitatem evidenter tenemus.
|
|