|
MAG. Ideo vigilantissime haec duo nomina, scilicet substantia et
persona, divinae essentiae coaptantur, quia semper substantia de
individuis in pluralitate consistentibus, persona autem de individua
rationali natura praedicatur; cum nos soleamus personis pluralitatem,
substantiae autem designare essentiae unitatem.
DISC. Qua similitudine vocatur aeterna lux Pater?
MAG. Quia ex se prolem aequalem sibi genuit.
DISC. Nonne sibi magis matris nomen convenire videretur?
MAG. In patre semper est principalis causa prolis, et ideo a
principali sexu debuit jure hoc nomine appellari.
DISC. Qua similitudine dicitur gignens?
MAG. Certum est quod mens gignit cogitationem; cum autem mens se
ipsam cogitat, quasi aliam sibi similem generat. Sic summus Deus cum
se ipsum talem qualis est, cogitavit, procul dubio similem sibi per
omnia imaginem generavit. Et sicut gignens jure Pater vocatur, ita
rectissime genitus Filius nominatur.
|
|