CAPUT XV. Qui res omnis creata in Verbo vita.

DISC. Quomodo dicitur, Omne quod factum sit, in ipso vita fuerit ? Num lapides qui stolidi sunt, in verbo Dei vivunt?

MAG. Omnis creatura trifarie subsistere dicitur: In Deo, in se ipsa, in nobis. In Deo vita immutabilis, in se ipsa substantia commutabilis, in nobis similitudo rerum imaginabilis. Verbi gratia, lapis in se ipso est substantia mutabilis, quia in calcem convertibilis, in nostra cogitatione similitudo lapidis, in arte Dei essentia interminabilis vitae durabilis. Cum enim artifex domum facere cogitat, jam domus in ipsa arte vivit, quam postmodum manus aedificat. Sed illa quam manus erigit, corruet; illa vero quae in arte vivit, permanet. Nihil quippe aliud est ars quam anima, et anima nihil aliud quam vita : sic Verbum Dei nihil aliud est quam ars ejus, et ars nihil aliud est quam ipsa vita; et in hac cuncta immutabiliter permanebunt, quae in substantia sui mutabilia deficiunt.