CAPUT XVI. Qui solum Verbum incarnari potuit.

DISC. Cum evidens ratio idem Verbum cum Patre et Spiritu sancto, unam individuam substantiam inexpugnabiliter probaverit, quomodo solum incarnari potuit? Si enim a Patris et Spiritus sancti essentia est separatum, et sic singulariter inhumanatum; constat profecto quod Patris et Filii et Spiritus sancti substantia non sit individua, quae potuit pati separationis discrimina.

MAG. Sicut sempiterna virtus divinitatis per ea quae facta conspiciuntur, potest intelligi (Rom. I, 20); sic hoc profundum nimis occultum per ea quae in nobis geruntur, ratione perscrutante poterit inspici. Notum est enim quod humana mens verbum communis locutionis ex se cogitando gignit, et idem verbum in mente et in memoria simul una essentia existit. Cum vero mens verbum suum aliis innotescere cupit, cum eadem cogitatione, quae nihil aliud est quam verbum suum, et cum memoria disponit, quod idem verbum corpus vocis induit, et auribus audibile, et cordibus audientium visibile procedit, et etiam litteris corpus suum ligari et videri permittit; et tamen invisibile manens, de essentia mentis et memoriae non recedit. Non ergo mens neque memoria, sed solum verbum singulariter sonuit per corpus vocis sensibile; et tamen inseparabiliter mansit in essentia mentis et memoriae invisibile. Sic summus Pater Verbum suum se ipsum cogitando genuit, quod in Patris et Spiritus sancti essentia simul coessentiale subsistit; sed tamen nec Pater nec Spiritus sanctus, sed solum Verbum quod est Patris Filius singulariter humanum corpus induit, sensibile hominibus se exhibuit, corpus sumptum indigna pati permisit; ipsum inseparabiliter in essentia Patris et Spiritus sancti invisibile et impassible permansit.