|
DISC. Qualiter probatur hic Spiritus a Patre et Filio
procedere?
MAG. Nihil aliud Spiritus sanctus, quam amor Dei intelligitur,
unde et Deus charitas dicitur (I Joan. IV, 16). Constat
autem quia Pater Filium ut se ipsum diligit, et item Filius Patrem
tanquam semetipsum diligit; vita namque diligit se sapere, et item
sapientia diligit se vivere: vitae autem et sapientiae probata est una
essentia esse. Igitur dilectio vel amor vel charitas, quod est
Spiritus sanctus, in substantia Patris et Filii coessentialis
existit; et ideo ab utroque aequaliter procedit.
DISC. Si Spiritus sanctus Patri et Filio coessentialis
existit, quomodo ab individua substantia separari potuit, cum in
specie columbae super Dominum (Matth. III, 16), vel in forma
ignis super Apostolos apparuit (Act. II, 3).
MAG. Spiritus sancti substantia non est in columbam vel ignem
transmutata, sicut nec Verbi in carnem transformata: sed Spiritus
sanctus columbae corpus condidit , in quo se ad horam super corpus
Verbi inseparabiliter ad testimonium hominibus visibilem praebuit,
ipse vero invisibilis in essentia Patris et Verbi inseparabiliter
mansit. Animas quoque discipulorum interius possidens, foris speciem
ignis vel luminis oculis hominum pro signo exhibuit, et tamen a
substantia Patris et Filii non recessit; profecto insinuans quod
Pater et Filius per eum peccata consumunt, et in eorum amorem hominum
corda per ipsum accendunt; et quod impios per eum ad ignem judicabunt,
justos vero lumine vitae in ipso glorificabunt.
|
|