|
Sapientia Dei, quae os muti aperuit (Matth. IX, 33), et
rudibili animali humana verba formare tribuit (Num. XXII,
28), me quoque non solum sermone, sed etiam scientia imperitum ad
fandum impellit, atque per se ac de se intellecta aliis pie innotescere
compellit. Hujus ergo instinctu ad utilitatem, ut spero,
plurimorum, iterum committo me corrodendum dentibus invidorum, et
forsitan confovendum cordibus vitae dilectorum: cum Christus veritas
et vita dicat, Haec est vita aeterna, ut te solum verum Deum
cognoscant (Joan. XVII, 3). Constat profecto naturam
rationalem ad hoc solum factam, ut factorem suum verum Deum
intelligat, intelligendo diligat, diligendo in eo, qui est aeterna
vita, aeternaliter beate vivat. Divinitatis ergo essentiam
rationabiliter investigare, est ad vitam aeternam festinare: hanc vero
negligendo ignorare, est utique ad mortem indeficientem properare:
quia nimirum hic ab ea ignorabitur, dum quandoque a beata vita
sequestrabitur. Quamobrem cum de hac praeclara materia plurimi
sanctorum Patrum multa gloriosa conscripserint, ipsamque rem
simplicioribus obscuriorem quodam modo reddiderint; libet me per haec
condensa quasi quamdam semitam stilo complanare, qua infirmis
intellectibus relicto erroris devio, per planum veritatis liceat libere
ambulare. Sed hic quilibet invidus nebulosa facie mihi fortassis
occurrit, et virus diu sub livido corde concretum in me acerbiter
evomit. Quid tu, inquiens, tentas ligna silvis importare, aut
redundanti mari undam instillare conaris? Hujus tam mordacis mordacem
dentem haec petra retundat, et venenum malitiose evomitum in viscera
ipsius denuo torquenda refundat. Invidia diaboli intravit mors in
orbem terrarum: imitantur illum qui sunt ex parte illius (Sap.
II, 24, 25). O invide infelix, qui aliena felicitate
torqueris, alieno damno depasceris, ipsis rebus probas te ex parte
ejus esse, qui invides aliis quod tu ignoras scire: ac mihi ob pium
laborem collatum aegris suspiriis ingemiscis, quod tibi ob desidiam,
imo ob invidiam denegatum cognoscis. Age miser, potius lethiferum
virus quo turges evome, salubre dilectionis antidotum excipe. Sin
autem, parti patris tui nigro felle tabescens faveto. Ego autem cum
invidia tabescente iter non habeo. Egregiam Scripturarum silvam
alacer ingrediens, non in eam, ut tu venenata lingua asseris, ligna
deferens, sed pretiosum vitae lignum justitiam esurientibus de ea
efferre conabor: et dulcem vitae haustum vitam sitientibus de pelago
Scripturae haurire non morabor. Omnes ergo fideles ad lignum vitaeque
fontem curramus, cujus gustu in aeternum beate vivamus. Libellus
autem nomen, Cognitio vitae , sortiatur: dum in eo vera vita
tardioribus intellectu cognoscibilis reddi videatur.
|
|