|
DISC. Quomodo constat has personas esse aequales?
MAG. Deus est summa vita, summa sapientia, summa dilectio.
Quantum ergo vita vivit, tantum se intelligit et tantum se diligit.
Si enim non tantum se intelligit quantum vivit, nequaquam summa
sapientia erit; et si non tantum se diligit quantum se intelligit,
summa dilectio minime existit. Sed cum ipsius substantia verissime
summum bonum sit; summa autem vita, et summa sapientia, et summa
dilectio non nisi in summo bono inveniri possit; necessario sequitur
tres personas, Patris gignentis, Filii geniti, Spiritus sancti
procedentis, per omnia esse aequales, et in una eademque individua
substantia summum bonum existentes.
DISC. Cur in his vocabulis magis deitas veneratur , cum
misericordia et justitia et caeterae virtutes ejus essentiae
assignentur?
MAG. Quia illa sunt ei proprie secundum se substantialia, ista
vero secundum nos ei accidentalia. Misericors namque inde dicitur,
non quod miserum cor habeat; sed omnem miseriam longe a Deo esse ratio
probat. Justum autem humana locutio nominat, qui bonis bona, malis
mala recompensat. Verum quia Deus miseris in miseriis subvenit,
nomen misericordis vel misericordiae accepit: quamvis si nunquam
aliquis miser fuisset, cui misericordiam impenderet, non minus tamen
in substantia sui ipsa misericordia existeret. Quia vero justis
largitur praemia, injustis justa irrogat supplicia; juste vocatur
justus vel justitia: tamen si nullus foret cui vel gloriam vel poenam
impenderet, non minus ipse justitia subsisteret. Sic de caeteris
virtutibus sentiendum.
|
|